[an error occurred while processing this directive]

Brugge/Bruges, St. Johannes/St. Jan/S. Jean, 1188.01.

[Angaben zu diesem Text]

In nomine patris et filii et spiritus sancti AmeN

Hec est regula et ordo observandus fratribus et sororibus domus beati iohannis in brugis dispensatione clericorum et laicorum brugensium probatissimorum institutus ad petitionem sanctę congregationis predictę

Iuxta numerum septem horarum divinę laudis que celebratur in ęcclesia dicet quisque fratrum et sororum omni die dominicam orationem loco cuiuslibet horę septies pro benefactoribus domus Hoc autem non pretermittent ullius negocii vel occupationis occasione excepta sola infirmitate

Item a festo sancti martini ieiunabunt usque ad natale domini In primis tribus septimanis omni die comedent album excepta die veneris In aliis tribus septimanis in .iia. et .iiiia. et via feria ieiunabunt in cibo quadragesimali in aliis feriis ieiunabunt comedentes album

Observabunt etiam ieiunium quadragesimale et .iiiior. temporum et vigiliarum iuxta institutionem sanctę ęcclesię Ieiunabunt etiam omnes dies veneris perrevolutionem anni in cibo quadragesimali

Sicui maior penitentia iniuncta fuerit dudum pro delictis suis exquo frater domus factus sit non aliam penitentiam observabit quam reliqui confratres sui

Siquis ex debilitate senectutis vel laboris immensitate hec ieiunia observare non poterit vel nequaquam sibi sufficere putaverit pro nimietate commissi hoc magistro revelabit qui eum ad sacerdotem ducet et iuxta quod sacerdos dictaverit ipso et magistro suo consentientibus observabit

Item quilibet fratrum et sororum debet legere tria psalteria si sciat psalterium pro defuncto fratre vel sorore Qui autem psalterium nescit leget pro anima defuncti .ccc. pater noster

Item Nec magister nec aliquis fratrum vel sororum vinum bibet nisi possit omnibus dividi Sivero detur eis vinum quod non possit omnibus dividi dabitur illis qui maxima necessitate eo opus habent

Item A natali usque ad quinquaiesimam comedent carnes in dominica et iiia feria et va Similiter a pascha usque ad festum sancti martini Siquis vero fratrum pro necessitate domus exierit et in hosspiciis fidelium receptus fuerit comedat quę apponuntur ei

Item Ad mensam sedentes et comedentes silentium teneant excepto magistro Eis vero servientes inter se loquantur modeste et quod necessitas expetit non autem ad comedentes Siquis vero comedentium locutus fuerit ad mensam ferula percutiatur in manu aliis videntibus

Item Duo fercula dabuntur fratribus et sororibus ad comedendum nec citra nec ultra nisi propter sacrum diem vel missam aliquam presentationis elemosinam fiat eis pitantia

Item Quia melior est obedientia quam victime omnes ad obedientiam magistro suo tenentur Quod siquis fratrum vel sororum contra ipsius preceptum vel alicuius cui vices suas commisit causa peregrinandi vel alio modo voluntatem propriam faciendi iam dictam domum exierit introitum in eandem de cetero non habebit nisi digne penituerit et bonos intercessores habuerit

Item Siquis de novo ad fraternitatem huius domus se contulerit per annum et unum diem in probatione sit Quibus finitis si deinceps remanere in fraternitate domus pro certo duxerit professionem faciat et deinceps ei exire non licebit

Si vero postea mutata sententia exire voluerit nichil de rebus suis allatis recipiet Si vero finito predicto termino in fraternitate domus non remanere secum definierit omnibus rebus suis receptis eat quo voluerit

Preterea si mores et conversatio eius magistro domus et eius consilio non placuerit non remanebit etiam si voluerit

Item Siquis peregrinus vel errans necessitate ductus hospitium a domo requisierit recipietur una nocte tantum Recepto autem in hospitio et non habenti quid comedat dabitur ei ad comedendum

Item. Pauperes et inbecilles lecto accumbentes quos non detinet nominata et manifesta infirmitas: comedent de eisdem cibariis de quibus et fratres. Illi vero qui adeo infirmantur quod delicatioribus cibis indigent: ea que desiderant. et necessitate cogente requirunt. dabuntur eis: si ullo modo perquiri poterunt

Siquis vero ex non infirmantibus appetitu visorum. vel odoratorum cibariorum delicatorum commotus. ea importune et absque necessitate postulaverit. vel aliquod turpitudinis verbum. vel sinistri inde dixerit: punietur ieiunio duorum dierum in pane et aqua.

Eodem modo punietur si quis panem vel sibi vel aliis manducandum datum furtim collegerit ut illum vendat: vel cuicomque amico suo furtim tribuat. Si vero pluries deprehensus desistere noluerit: foras expelletur.

Item. Siquis qui non est frater vel soror domus fratrem vel sororem turpiter percusserit et super hoc comprobatus fuerit: sine spe revertendi foras expelletur. pro turpi autem eloquio .xl. diebus expelletur.

Item. Siquis nominabili furto deprehensus fuerit graviter punietur: iuxta quantitatem furti. Tanta autem compunctio. et emendationis existimatio poterit in eo considerari quod relictus in domo emendationis experimentum expectabitur : alias foras expelletur.

Item. Siquis fratrum vel sororum alium turpibus vel contumeliosis verbis affecerit. vel aliquem infirmum male tractaverit: hanc penam disciplinę suscipiet. coram comedentibus fratribus in medio areę sedebit super horam pallii sui ad comedendum absque mensali. et afferetur ei integer panis sine cultello. et cifus aquę: et nichil aliud.

Tale autem ieiunium observabit .iiior. diebus. Duobus in una septimana. et duobus in alia .iia. videlicet feria et iiiita.

Hanc penitentiam sustinebit. siquis in eadem domo percussor inventus fuerit. et ad hec vir coram viris. mulier coram mulieribus graviter verberabitur.

Item. Eodem modo sedebit ad comedendum. et simili cibo siquis fratrum vel sororum carnali commixtione se polluerit. et inde convictus fuerit. sed per .vi. septimanas unaquaque septimana tribus diebus. Feriay iia. iiiia. et via.

Primo tamen sivir fuerit denudatus usque ad bracas geniculando ante magistrum bene flagellabitur coram fratribus. Sivero femina fuerit denudatis scapulis flagellabitur coram aliis sororibus.

Quod si diabolo suadente secundo in simile delictum inciderit: eadem pena punietur. Sivero tercio ad similem excessum redierit: vel infantem genuerit. expelletur. non rediturus nisi penitentia sua mediante et precibus talium virorum quibus deferri oporteat misericordiam consecutus fuerit.

Item. Siqui coniugati vir et mulier simul se ad fraternitatem domus conferre voluerint. et more aliorum in domo habitare. et servire voluerint: si in filiorum procreacione defecerint et numquam de cetero se simul dormituros coram fratribus et sororibus votum fecerint. si sepe dicte domui necessarii fuerint inventi: more dissolutorum recipi possunt.

Item. Siquis divitum virorum vel mulierum ad collegium et fraternitatem domus se conferre voluerit recepto habitu tali conditione quod recipiens prebendam suam sicut alii facta habitatione aliqua de suo iuxta domum communis habitationis fratrum per se habitet. vel etiam cum uxore sua. si illa etiam habitum receperit data parte opum suarum in usus domus. et parte sibi retenta vivat iuxta libitum suum. legitime tamen: et quos voluerit amicos et notos de suo recipiat. discretione predicti consilii definitum est: hoc licenter fieri.

Ita tamen quod si alter coniugatorum prius altero mortuus fuerit: residuus innuptus et in castitate deinceps permaneat.

Institutum Anno .m.c.lxxxviii. mense Ianuario. confirmatum sigillis appendentibus.

[an error occurred while processing this directive]