[an error occurred while processing this directive]

Gent/Gand, St. Johannes/St. Jan/S. Jean, 1196..

[Angaben zu diesem Text]

+ /:I:/n nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. ameN. Hec est regula et ordo fratrum et sororum domus beati Iohannis in gandauo. dispensatione cleri et schabinorum institutus.

Quicunque se in eadem domo reddiderit. et omnem pecuniam nichil proprietatis sibi retinens ibidem dederit. domus in uictu et uestitu competenter ei prouidebit. quod si pecuniam sibi retinere uoluerit : aliquam inde possessionem comparabit. ut proprietate domui reseruata. ipse de fructibus inde prouenientibus indumenta sibi comparet. et quod ei placuit faciat.

Quilibet fratrum et sororum pro qualibet .uii. horarum quae celebrantur in ecclesia: septies dicet dominicam orationem pro incolumitate ipsius domus. hoc autem nulla occasione pretermittetur. excepta sola et graui infirmitate. pro benefactoribus uero centies singulis diebus. qui incolumes fuerint. infirmi autem si tamen linguam et labia mouere potuerint: tricesies.

A festo sancti Martini ieiunabunt usque ad natale domini. in primis tribus septimanis omni die comedent album excepta die ueneris. in aliis tribus septimanis. feria secunda. iiiia. et uita: ieiunabunt in cibo quadragesimali. in aliis feriis ieiunabunt comedentes album.

Obseruabunt etiam ieiunium quadragesimale. et quatuor temporum. et uigiliarum iuxta institutionem ecclesie. ieiunabunt et omnes dies ueneris per reuolutionem anni in cibo quadragesimali.

Sicui maior penitentia iniuncta fuerit dudum pro delictis suis: ex quo frater domus factus est. non aliam penitentiam obseruabit quam reliqui confratres sui.

Siquis ex debilitate senectutis. uel laboris immensitate hec ieiunia obseruare non potuerit uel nequaquam sibi pro nimietate commissi sufficere putauerit. hoc magistro domus reuelabit. qui eum ad sacerdotem ducet. et secundum quod sacerdos dictauerit. ipso et magistro suo consentientibus obseruabit.

Item. Nec magister nec aliquis fratrum uel sororum uinum bibat nisi possit omnibus diuidi. si uero detur eis uinum quod non possit omnibus diuidi: dabitur illis. qui maxima necessitate laborant.

Item. A natali usque ad quinquagesimam comedent carnes. dominica. feria. iiia et uta. similiter a pascha usque ad festum sancti Martini. Siquis uero fratrum pro necessitate domus exierit et a fidelibus hospitio receptus fuerit: comedat que apponuntur ei.

Item. Ad mensam sedentes et comedentes silentium teneant. excepto magistro. seruientes uero. uel inter se uel magistro loquantur. modeste tamen et quod necessitas expetit. Siquis comedentium loqutus fuerit ad mensam: ferula percutiatur in manu. aliis uidentibus.

Item. duo fercula dabuntur fratribus et sororibus ad comedendum. nec citra. nec ultra. nisi propter sacrum diem. uel nisi missa sit eis aliqua elemosina unde detur eis pitantia.

Item. Siquis de nouo ad fraternitatem huius domus se contulerit:. per annum et unum diem in probatione sit. quibus expletis. si perseuerare noluerit. omnibus rebus suis receptis eat quo uoluerit. finito uero eodem termino. si uoluerit permanere. faciat professionem. et ulterius non licebit ei exire.

quod si facta professione exierit: nichil de rebus suis allatis recipiet.

preterea si mores et conuersatio eius magistro domus et eius consilio non placuerit: non remanebit etiam si uoluerit

Item. siquis peregrinus necessitate compulsus hospitium requisierit. una nocte caritatiue recipietur. et si de propria facultate quod manducet non habuerit. caritas eiusdem loci materfamilias. ad comedendum ei prouidebit.

Item. Pauperes et imbecilles lecto accumbentes qui manifesta egritudine non laborant. comedant de eisdem cibariis de quibus et fratres. qui uero grauius infirmati. delicatioribus cibis indigent: ea que desiderant et necessitate urgente requirunt. siquo modo inueniri potuerint eis amministrentur.

si quis uero ex sanis uel minus infirmatis cibos delicatos et sumptuosos appetens. eos importune et absque necessitate postulauerit. uel aliquod turpitudinis uerbum inde dixerit: punietur ieiunio duorum dierum in pane et aqua.

et qui cibum uel potum de mensa manifeste tulerit. ut uel sibi reseruet. uel alicui tribuat. ieiunio unius diei punietur in pane et aqua. qui uero furtiue abstulerit ut uel uendat uel alicui amicorum suorum tribuat. et comprobatus fuerit. punietur ieiunio trium dierum in pane et aqua. quod si sepius deprehensus. absistere et se emendare noluerit: foras expelletur.

Item.Si quis nominabili furto deprehensus fuerit. quantumcumque paruum sit: ieiunio trium dierum punietur. pro maiori autem furto. secundum quantitatem culpe. estimabitur a magistro quantitas pene. Tanta autem poterit in eo compunctio notari. quod sustineri in domo et reatum suum emendare poterit. alioquin: foras expelletur. ne domus per eum detrimentum patiatur.

Item. Sacerdoti ipsius domus amplius de uino propinabitur. ut si quis forte superuenerit cibis eius honeste ei offeratur. fercula quatuor ipsius propter reuerentiam ordinis honestiora erunt. Inter fratres reliquos et sorores. fercula prout melius pacificari poterunt equabuntur.

Item. Siquis fratrum uel sororum alium turpibus uerbis affecerit: uel aliquem infirmum aliquid postulantem contumeliose turbauerit. hanc penam discipline suscipiet. Coram comedentibus fratribus in medio aree nude sedebit. super horam pallii sui comesturus. absque mensali. et afferretur et integer panis. sine cultello. et cifus aque. et nichil aliud.

eodem modo sedebit ad comedendum cuique pro reatu suo ieiunium panis et aque imponitur. qui turpia fratri uel infirmo dixerit. ieiuninum prenominatum iiii diebus obseruabit. duobus in una septimana et duobus in alia. scilicet feria. iia. et feria. iiiia.

Item. Siquis super fornicatione conuictus fuerit. intra quadraginta dies omni feria. iia. feria. iiiia. et sabbato. in pane et aqua. feria. iiia. et feria va. in cibo quadragesimali ieiunabit. et ad terram sicut predictum est sedebit.

Primo tamen si uir fuerit. denudatus usque ad bracas geniculando ante magistrum. bene flagellabitur coram fratribus. si uero femina. nudato capite flagellabitur coram sororibus. quod si iterum in simile delictum inciderit. simili pena punietur. siuero diabolo suadente tercio in simile flagitium inciderit. absque miseratione foras expelletur.

Item. Si coniugati de pari uoluntate et consensu se reddere uoluerint recipieutur iuxta consuetudinem predictam.

ita tamen. si deinceps et continere. et insuper altero mortuo alter castitatem uouere uoluerit. aliter in domo cohabitare eis non licebit.

Quod si continere non potuerint. et cohabitare uoluerint. suscepto habitu religionis. faciant sibi habitationem aliquam de suo proprio iuxta domum communis habitationis fratrum. et ibi prebendam sibi constitutam recipiant. data parte opum suarum in usus domus. de residuo uiuant iuxta libitum suum. honeste tamen. et amicos suos honestos cum uoluerint recipiant. et alter eorum altero mortuo castus et innuptus permaneat.

Item : Fratres et sorores uestibus ordinatis uidelicet albis uel grisiis sine colore quales ab ouibus assumuntur postquam redditi fuerint utantur. calceis bouinis. excepto solummodo sacerdote. qui ob ordinis maiestatem. aluteis. quod uulgo dicitur cordewani utetur. in honestum enim esset et quasi abominabile si manibus fedis et inunctis. ad sacrosancta ministraturus accederet.

Nullus fratrum aut sororum ad alicuius inuitationem quantumcumque propinqus ei fuerit uel amicus extra domum intra gandauum manducare presumat. neque ad sanctum petrum. neque ad sanctum bauonem. nisi titulo elemosine fuerit inuitatus. nec sic. nisi de licentia et permissione magistri.

Quicunque magister in eadem domo fuerit constitutus. uniuersi tam fratres quam sorores et mancipia mandatis ipsius debitum exhibebunt honorem et obedientiam. siqui uero quod absit ei inobedientes inuenti fuerint: frater aut soror. ieiunio unius diei in pane et aqua punietur. mancipium uero a domo expelletur.

Famuli ipsius domus comam non nutriant. uestes cultellatas non habeant. intra domum honeste conuersentur. cantus illicitos et uerba inhonesta deuitent. caste ibidem uiuant. quod si intra septa ipsius habitaculi fornicationem exercuisse comprobati fuerint: pro tanta enormitate non solum foras expellentur: uerum etiam mercedem suam si qua eis debebitur amittent.

Item. Forenses. qui prebendas cotidianas a domo recipiunt. si forte aliquando intra collegium fratrum accesserunt. quam diu ibidem erunt. ordinate se habeant et honeste iuxta ordinis institutionem. quod si interim excesserint. eadem pena qua fratres puniri solent et ipsi puniantur. si uero quod absit incorrigibiles esse maluerunt et rebelles: usque ad plenam satisfactionem a prebendis suis suspendantur.

Item: Siquis infirmus ad domum uenerit ut misericorditer ibi suscepto in necessariis sicut consuetudo habet. prouideatur. in primis deo satisfaciat. et sacerdoti parochiali. uel de permissione eius. presbitero ipsius domus sub stola reatum suum confiteatur. et de consili ipsius penitentie formam suscipiat. res suas si quas habet. de conscientia et sub testimonio fratrum magistro committat. easdem si conualuerit recepturus. si obierit pro remedio anime sue omnia remanebunt ad usus pauperum.

Actum Anno Dominice Incarnationis Mo Co XCo sexto.

[an error occurred while processing this directive]