[an error occurred while processing this directive]

Jerusalem, St. Johannes Baptista, 1154.10.21

[Angaben zu diesem Text]

In Dei nomine Ego Raymundus servus pauperum Christi et custos Hospitalis Jer[oso]l[i]m[itani] cum consilio totius capituli clericorum et laycorum fratrum statui hec precepta et statuta in domo Hospital[is] Jer[oso]l[i]m[itana] In primis jubeo ut omnes fratres ad servitium pauperum venientes tria que promitunt deo per manum sacerdotis et per librum teneant cum Dei auxilio scilicet castitatem et obedientiam hoc est quodcumque precipitur eis a magistris suis et sine proprio vivere quia hec tria requiret deus ab eis in ultimo certamine Et non qu[e]rant amplius ex debito nisi panem et aquam atque vestimentum qu[e] eis promituntur et vestitus sit humilis quia Domini nostri pauperes quorum servos nos esse fatemur nudi et sordidi incedunt et turpe est servo ut sit superbus et dominus ejus humilis Constitutum est etiam ut in ecclesia sit honestus eorum incessus et conversatio ydonea scilicet ut clerici ad altare cum albis vestibus deserviant presbytero diaconus vel subdiaconus et si necessitas fuerit alius clericus hoc idem exerceat officium et lumen die noctuque in ecclesia semper sit Et ad infirmorum visitationem presbyter cum albis vestibus incedat religiose portans corpus domini et diaconus vel subdiaconus precedat vel saltim acolitus ferens lanternam cum candela accensa et spongiam cum aqua benedicta Iterum cum ierint fratres per civitates et castella non eant soli set duo vel tres nec cum quibus voluerint sed cum quibus magister jusserit ire debent et cum venerint quo voluerint simul stent in incessu in habitu [et] omnibus motibus eorum nichil fiat quod quisquam offendat aspectum sed quod suam doceat sanctitatem Quando etiam fuerint in domo aut in ecclesia vel ubicumque femine sint invicem suam pudicitiam custodiant nec femine capita eorum lavent nec pedes nec lectum faciant Deus enim qui habitat in sanctis isto modo custodiat eos amen Et in sanctorum pauperum querendo helemosinas religiose persone fratrum de clericis et de laycis incedant et cum hospitium quesierint ad ecclesiam vel ad aliquam honestam personam veniant et ex caritate ab ea victum petant et nil aliud emant Si vero non invenerint qui tribuant eis mensurate emant unum solum cibum unde vivere possint Et ex inquisitione helemosinarum nec terram nec pignus recipiant sed suo magistro per scriptum reddant ac etiam magister cum suo scripto pauperibus ad Hospitale transmitat et de omnibus obedientiis terciam partem de pane et vino et de omni nutrimento magister suscipiat et si superaverit hoc quod amplius fuerit ad helemosinam conjungat et Jerosolimis cum suo scripto pauperibus mitat Et non eant ad predicationem aliqui fratrum de ullis obedientiis ad collectas colligendas nec solummodo illi quos capitulum et magistri ecclesie miserint Et ipsi sumpti fratres qui exierint ad collectas colligendas in quamcumque obedientiam venerint recipiantur et accipiant talem victum qualem fratres inter se dispensaverint et aliam vexationem ibi non faciant lumen secum portent et in quacumque domo hospitati fuerint nocte ante se lumen ardere faciant Deinde pannos ysambrunos et galambrunos ac fustania et pelles silvestres omnino prohibemus ne amodo induant fratres et non comedant nisi bis in die et quarta feria et die sabbati et a septuagesima usque in pascha carnes non comedant preter eos qui sunt infirmi et inbecilles et nunquam nudi jaceant sed vestiti camisiis lineis vel laneis aut aliis quibuslibet vestimentis Ac si aliquis frater quod utinam nunquam eveniat peccatis exigentibus ceciderit in fornicationem si occulte peccaverit occulte peniteat et jungatur sibi penitencia congrua Si autem conprehensus et publicatus pro certo fuerit in eadem villa in qua facinus perpetraverit die dominica post missas quando populus ab ecclesia egressus fuerit videntibus cunctis exuatur et a mag·istro suo clerico si clericus fuerit qui peccaverit verberetur Si vero laycus fuerit a clerico vel ab eo cui clericus injunxerit cor-rigiis vel virgis durissime flagelletur et verberetur ac de omni societate nostra expellatur postea vero si deus cor illius illustraverit et ad domum pauperum reversus fuerit atque se reum et peccatorem atque legis Dei transgressorem confessus fuerit et emendationem promiserit recipiatur et penitentia digna sibi inponatur et per annum integrum in loco extranei teneatur Et in hoc spatio videant fratres satisfactionem suam postea faciant quod melius sibi videbitur Aut si frater altercatus cum altero fuerit fratre et clamorem procurator domus habuerit talis sit penitentia septem diebus jejunet quarta et sexta feria in pane et aqua comedens in terra sine mensa et manutergio Et si percusserit quadraginta Et si recesserit a domo vel a magistro cui commissus fuerit propria voluntate sine ejus voluntate et postea reversus fuerit quadraginta diebus manducet in terra jejunans quarta et sexta feria in pane et aqua et per tantum tempus permaneat in loco viccarii extranei quantum foris extitit nisi tam prolixum fuerit tempus ut capitulo conveniat temperari Ad mensam etiam sicut apostolus ait unusquisque panem suum cum silentio manducet et post conpletorium non bibat nisi puram aquam et in lectis fratres silentium teneant Ac si aliquis frater^non bene se habens a magistro suo vel ab aliis fratribus bis atque ter correptus fuerit et ammonitus diabolo instigante se emendare noluerit nobis mitatur pedestris cum carta continente suum delictum tamen procuratio rara ei donetur ut ad nos venire possit eumque corrigemus Et nullus servientes sibi commissos percutiat sed magister domus et fratres coram omnibus vindictam accipiant tamen justitia domus omnino teneatur At si aliquis fratrum de proprio dimissus in morte sua proprietatem habuit et vivens magistro suo non ostenderit nullum divinum officium pro eo agatur sed quasi excommunicatus sepeliatur Et si vivens incolumis proprietatem habuit et magistro suo celaverit ac postea super eum inventa fuerit ipsa peccunia ad collum ejus ligetur et per Hospitale Jerosolim[itanum] vel per alias domos ubi permanserit ducatur nudus et verberetur a clerico clericus est si vero laycus ab aliquo fratre verberetur et quadraginta dies jejunans quarta et sexta feria in pane et aqua Quin etiam quod valde nobis necessarium est omnibus vobis statutum fieri precipimus et precipiendo mandamus ut de omnibus viam universe carnis ingre-dientibus in omnibus obedientiis quibuscumque obierint triginta diebus misse pro ejus anima cantentur In prima missa unusquisque fratrum qui aderit candelam cum nummo offerat Qui videlicet nummi quotcumque sint pauperibus erogentur et presbiter qui missas cantaverit si non est de domo procurationem hiis diebus habeat et peracto officio magister sibi caritatem faciat et omnia indumenta fratris defuncti pauperibus dentur fratres vero sacerdotes quando missas caritaverint pro ejus anima orationes fundant ad dominum iesum Christum et clericorum unusquisque unum cantet psalterium laycorum autem CL paternoster Et de omnibus aliis peccatis et rebus et clamoribus in capitulo judicent et discernant judicium rectum Et hec omnia uti ut supra scripsimus ex parte dei omnipotenti et beate Marie et beati Iohannis et pauperum precipimus ut cum summo studio ita per omnia teneantur Et in ea obedientia ubi magister hospitalis concesserit cum venerit ibi infirmus ita recipiatur primum peccata sua presbitero confessus religiose communicetur et postea ad lectum deportetur et ibi quasi dominus secundum posse domus omni die antequam fratres eant pransum caritative reficiantur et in cunctis dominicis diebus epistola et evangelium in ea domo cantetur et cum processione aqua benedicta aspergatur Item si quis fratrum qui obedientias per diversas terras tenent ad quamlibet secularem personam pecunias pauperum dederit ut cum per suam vim contra magistrum suum et fratres regnare faceret ab universa societate fratrum prohiciatur Et si duo vel amplius fratres insimul fuerint et unus illorum nequiter male vivendo se ha[b]uerit alter frater non eum diffamare debet neque populo neque priori sed primum per se ipsum castigare eum et si se noluerit castigare adhibeat secum duos vel tres ad eum castigandum Et si se emendaverit inde gaudere debet Si autem emendare noluerit tunc culpam suam scribens secrete mitat magistro Et secundum hoc quod magister jusserit de eo fiat Atque ullus fratrum alium fratrem suum non accuset nisi bene posset probare Si fecerit ipse frater bonus non est et eandem penam sustineat quam accusatus si probari posset et Item omnes fratres omnium obedientiarum qui nunc vel inantea offerunt se deo et sa[nct]o hospitali Jer[oso]l[i]m[itano] cruces ad honorem dei et sancte crucis eiusdem in cappis et in mantellis secum defferant ante pectus ut Deus per ipsum vexillum et fidem et operationem et obedientiam nos custodiat et a diaboli potestate nos in hoc et in futuro seculo deffendat in anima et in corpore simul cum omnibus nostris benefactoribus Christianis Amen

[an error occurred while processing this directive]