[an error occurred while processing this directive]

Lübeck, Heilig Geist/S. Spirito, 1263..

[Angaben zu diesem Text]

In nomine patris et filii ‚et spiritus sancti. Amen.

Hec est regula et ordo servandus fratribus et sororibus domus sancti spiritus in lubeke; dispensacione clericorum et laicorum lubicensium probatissimorum institutus, ad peticionem sancte congregacionis eiusdem.

Quisque se in eadem domo reddiderit, et omnem pecuniam suam, sibi nichil proprietatis retinens, ibidem dederit, Domus in uictu et uestitu (et calceos) competenter prouidebit.

Item iuxta numerum VII horarum diuine laudis, que celebrantur in ecclesia, dicet unusquis fratrum et sororum omni die dominicam oracionem pro qualibet VII horarum sepcies pro benefactoribus domus: hoc autem non pretermittent nullius negocii uel occupacionis occasione, excepta sola infirmitate;

Infirmi autem, si tamen linguam et labia mouere poterint, tricesies dicent oracionem dominicam.

Item in aduentu domini bis diebus dominicis, terciis et quintis feriis semel utantur lacticiniis, ut eo forciores existant oracionibus et bonis operibus domino seruientes. In aliis feriis uidelicet secunda et quinta et sexta feria‚ et sabbato ieiunabunt in cibo quadragesimali in honorem domini nostri Iehsu Christi.

Item obseruabunt ieiunium quadragesimale et quatuor temporum et uigiliarum iuxta institucionem sancte ecclesie. Ieiunabunt eciam omnes sextas ferias per reuolucionem anni in cibo quadragesimali.

Item si cui maior penitencia iniuncta fuerit dudum pro delictis suis, ex quo frater domus, factus sit, non aliam penitenciam obseiuabit, quam reliqui fratres sui.

Si quis ex debilitate senectutis uel laboris immensitate hec ieiunia obseruare non poterit, uel nequaquam sibi sufficere putauerit pro nimietate commissi, hoc sacerdoti suo reuelabit et iuxta auod sacerdos discrete dictauerit, de consensu et uoluntate magistri obseruabit.

Item quilibet fratrum et sororum debet legere tria psalteria, si sciant, pro defuncto fratre uel sorore. Qui autem psalterium nescit, leget pro anima defuncti CCC paternoster

Item nec magister nec aliquis fratrum uel sororum bibet, uel alium potum, quam magister domus utitur nisi possit omnibus diuidi. Si uero eis detur uinum, quod non possit omnibus diuidi, dabitur illis, qui maxima necessitate eo opus habent

Item a natali usque ad quinquagesimam comedent carnes in dominica et tercia feria et quinta. Similiter a pascha usque ad aduentum. Item si quis fratrum pro necessitate domus exierit et in ho[s]spiciis fidelium receptus fuerit, comedat que apponuntur ei.

Item ad mensam sedentes et comedentes silentium teneant, excepto magistro eis uero seruientes uel magistro, inter se loquantur modeste et quod necessitas expetit, non autem ad comedentes. Si quis uero comedentium locutus fuerit a mensam, ueniam petat coram magistro et fratribus.

Ultra tria fercula non habebunt ad comedendum, nisi propter sacrum diem uel propter aliquam elemosinam missam fiat eis pitancia.

Item quia melior est obedientia quam uictime, omnes ad obedienciam magistro suo tenentur. Quod si quis fratrum uel sororum contra ipsius preceptum uel alicuius, cui uices suas commisit, causa peregrinandi uel aliomodo uoluntatem propriam faciendi iam dictam domum exierit, introitum eandem domum de cetero non habebit, nisi digne penituerit et bonos habuerit intercessores.

Item si quis de nouo ad fraternitatem huius domus se contulerit, per annum et unum diem in probacione sit: quibus finitis, si deinceps manere in fraternitate domus pro certo duxerit, professionem faciat, et deinceps ei exire non licebit. Si uero post professionem factam exire uoluerit, nichil de rebus si allatis recipiet. Si uero finito termino predicto in fratrernitate domus non mane secum diffinierit, omnibus rebus suis receptis solutis expensis, eat, quo (uoluerit Preterea si mores et conuersatio eius magistro domus et eius consilio non placuerit non remanebit, eciam si uoluerit

Item si peregrinus uel errans necessitas ductus ho[s]spicium. a domo requisierit, karitatiue recipietur una nocte tantum. Recepto in hospicio autem, et non habenti quod comedat, karitas eiusdem domus ad comedendum ei prouidebit.

Item pauperes et inbecilles lecto accumberantes, quos non detinet manifesta infirmitas et nominata, comedent de eisdem cibarijs, de quibus et fratres; illi uero, qui adeo infirmantur, quod delicatioribus cibarijs indigent, ea, que desiderant et necessitate cogente requirunt, dabuntur eis, si ullo modo perquiri poterunt. Si quis uero ex non infirmantibus, appetitu visorum uel odoratorum cibariorum delicatorum commotus, ea inportune et absque necessitate postulauerit uel aliquod turpitudinis uerbum uel sinistre inde dixerit, punietur ieiunio duorum dierum m pane et aqua; eodem modo punietur, si quis cibum uel potum sibi uel aliis ad manducandum datum furtim collegerit, ut illum uendat uel cuicunque amico suo furtim tribuat, et conprobatus fuerit; si uero pluries deprehensus desistere noluerit, foras expelletur.

Item si quis nominabili furto deprehensus fuerit quantumcunque parum fuerit, ieiunio duorum dierum punietur. Pro maiorj furto secundum quantitatem culpe estimabitur a magistro quantitas pene; tanta autem compunctio et emendacionis existimacio poterit in eo considerari, quod relictus in domo emendacionis experimentum expectabitur; alias foras expelletur, ne domus per eum detrimentum paciatur.

Item si quis fratrum uel sororum alium turpibus contumeliosis uerbis affecerit, uel aliquem infirmum male tractauerit, hanc penam discipline suscipiet: coram comedentibus fratribus in medio cene super oram scaplarij sui (sedebit) ad comedendum absque mensali et afferetur ei integer panis sine cultello, qualis ad mensam comeditur, et cyphus aque, nichil aliud; tale autem ieiunium obseruabit quatuor diebus, duobus in una septimana et duobus in alia: secundam uidelicet feriam et quartam hanc penitenciam sustinebit. Si quis in eadem domo percussor inuentus fuerit, et ad hec, vir coram viris, mulier coram mulieribus, graviter uerberabitur.

Item eodem modo sedebit ad comedendum et simili cibo et potu, Si quis fratrum uel sororum carnali commixcione se polluerint et inde conuicti fuerint, per septem septimanas, unaquaque septimana tribus diebus, feria secunda, quarta et sexta, primo tamen, si uir fuerit, denudatus usque ad bracas, genitulando ante magistrum, bene flagellabitur coram fratribus, si femina fuerit, denudatis scapulis flagellabitur coram aliis sororibus.

Item si qui coniugati, vir et mulier, simul se ad fraternitatem domus conferre uoluerint et more aliorum fratrum in domo habitare et seruire voluerint, si in procreacione filiorum defecerint, nunquam se dormituros, coram fratribus et sororibus uotum fecerint: Si sepe dicte domui necessarii fuerint inuenti, more dissolutorum recipi possunt,

ita tamen si deinceps et continere et insuper altero mortuo alter castitatem uouere uoluerit. Aliter eos in domo cohabitare non licebit. Item fratres et sorores uestibus ordinatis, uidelicet albis et griseis sine colore, quales ab ouibus sumuntur postquam redditi fuerint, vtantur, similiter calceis uaccinis. Nullus fratrum aut sororum ad inuitationem alicuius, quantumcunque ei fuerit propinq(u)us uel amicus, extra ambitum domus intra uillam lubeke manducare presumat, nisi tytulo elemosine fuerit inuitatus uel cum negociis domus fuerit, nec sic nisi de licencia magistri domus et eius permissione.

Item si quis diuitum uirorum uel mulierum ad collegium et fraternitatem domus se conferre uoluerit recepto habitu tali condicione, quod recipiat prebendam suam sicut alii; facta sibi aliqua habitacione de suo iuxta domum communis habitacionis fratrum, per se habitet uel eciam cum uxore sua, si illa eciam habitum receperit; data parte opum suarum in vsus domus, et parte sibi retenta, viuat iuxta libitum suum, legitime tamen, et quos uoluerit amicos et notos de suo recipiat. Discrecione predicti consilii diffinitum est hoc licenter fieri, ita tamen, quod si alter coniugatorum prius altero mortuus fuerit, residuus deinceps et in castitate permanebit.

Quicumque magister in eadem domo fuerit constitutus, vniuersi tam fratres quam sorores et mancipia mandatis ipsius debitum exibebunt honorem et obedienciam. Si qui uero, quod absit, ei inobedientes inuenti fuerint, aut soror aut frater, ieiunio unius diei in pane et aqua punietur, Mancipium uero a domo expelletur. Famuli ipsius domus comam non nutriant, uestes cultellatas non habeant, intra domum honeste conuersentur, cantus illicitos et uerba inhonesta deuitent, caste ibidem viuant. Quod si intra septa ipsius habitaculi fornicacionem exercuisse probari fuerint, pro tanta enormitate non solum foras expellentur, uerum eciam mercedem suam, si qua eis debetur, amittent. Item si quis infirmus ad domum ueniet, ut misericorditer ibi suscepto in necessariis, sicut consuetudo habet. prouideatur, in primo deo satisfaciat et presbytero ipsius domus sub stola reatum suum confiteatur et de consilio ipsius penitencie formam suscipiat, res suas, si quas de consciencia et sub testimonio fratrum magistro committat, easdem, si uoluerit, recepturus; si minus, pro remedio anime sue domui ad vsus pauperum remanebunt.

Hec regula et instituta legentur coram fratribus et sororibus semel in mense, antequam ad mensam accedant, quilibet eorum pro benedictione dicat pater noster et aue maria, et post mensam similiter. Quando magistrum domus mori contigerit, fratres eiusdem domus cum consilio rectorum beate virginis marie et sancti petri et duorum consulum, qui ad hoc fuerint deputati, alium eligent, quem episcopus confirmabit, qui faciet episcopo obedienciam, sicut fratres et sorores ipsi magistro obedienciam repromittent. Preterea magister et fratres predicte domus nullum recipient uel e(j)icient, nec in causis maioribus disponent sine consilio predictorum. Item ... in spiritualibus ... Nolumus autem fratres et sorores prefate domus futuris temporibus amplioribus seu strictioribus obseruanciis aliquatinus obligari.

Johannes dei gratia lubicensis ecclesie episcopus. Vniuersis presentem paginam inspecturis salutem in domino sempiternam. Cum plurime tradiciones plurimas faciunt transgressiones, Nos vni sentencie beati iacobi inherentes, qua dicitur: Religio munda et immaculata apud deum et patrem hec est, visitare pupillos et uiduas in tribulacione eorum et immaculatum se custodire ab hoc seculo: Summam arbitramur religionis consistere in suscipiendo et fouendo personas miserabiles, humano auxilio destitutas, maxime quas dominus probat in camino paupertatis et in fornace corporalis egritudinis. Et quoniam experti sumus in hospitali sancti spiritus in lubeke, erga huiusmodi personas miserabiles tam uirorum quam mulierum ibidem deo et pauperibus suis seruiencium maxime feruere deuocionem et affectum, nos in nostra protectione suscipientes speciali, nichil eis oneris duximus inponendum, nisi quod corporalem continenciam, propriorum abdicacionem et habitum religiosum et obedienciam spirituali magistro hospitalis tenentur generaliter obseruare. Hec autem quatuor fratribus et sororibus eiusdem hospitalis pro regula uiuendi decreuimus obseruanda, auctoritate pontificali‚ eadem confirmantes. Cetera uero, que emergunt uel in penitencijs uel in excessibus corrigendis, relinquimus in disposicione spiritualis magistri hospitalis. Volumus etiam, quod fratres et sorores et familiares in eadem domo ter in anno ad minus uel pluries eciam, cum necesse fuerit, confiteantur discrete capellano domus, qui absoluat et liget eos auctoritate nostra et penitenciam iniungat salutarem. Nec licebit eos discurrere ad alium sacerdotem, nisi de licencia et consciencia proprii capellani sed ipse prius a nobis uel a successoribus nostris super hoc recipiat potestatem, Ita tamen quod maiora peccata ad episcopum uel ad uices suas gerentes referantur. In huius rei testimonium et confirmacionem presentes litteras sigilli nostri appensione fecimus communiri. Actum et confirmatum lubeke, anno dominice incarnacionis Millesimo ducentesimo sexagesimo tercio.