[an error occurred while processing this directive]

Paris, U.L.F./O.L.V./Nôtre-Dame, 1220..

[Angaben zu diesem Text]

STATUTA DOMUS DEI PARISIENSIS

Stephanus, Parisiensis ecclesie decanus, totumque ejusdem ecclesie capitulum omnibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino. Noverint omnes tam presentes quam futuri quod nos de communi consensu capituii nostri statuimus ut duo ad minus de canonicis nostris sint provisores nostre Domus Dei Parisiensis, quod ab antiquo statutum est a capitulo nostro.

Ut unus de fratribus Domus Dei presbyter instituatur magister a capitulo nostro, si idoneus reperiatur inter eos; sin autem, aliunde assumatur; et habeat curam Domus Dei quamdiu capitulo nostro videbitur expedire; et tenebitur iste magister in sua institutione fidelitatem et obedientiam nostro facere capitulo.

Si vir aliquis vel aliqua mulier voluerit abrenuntiare saeculo, et servire pauperibus; imprimis petat provisorum assensum; et exposita ei regula ordinis, si eam servare voluerit [et hoc promiserit] tunc primum a provisoribus capitulo praesentabitur; et, si capitulo placuerit, recipietur ad serviendum pauperibus, remota omni simonia et turpi pacto.

Triginta ad minus fratres laici, et non plures; quatuor presbyteri et non plures; et quatuor clerici, et non plures, qui possint promoveri; et viginti quinque sorores et non plures recipiantur: tales tamen, qui vel quae videantur idonei ad serviendum pauperibus, vel exercenda negotia Domus Dei.

Tres de presbyteris in capella Domus Dei servient successive per septimanas; ita tamen, quod si aliquis illorum propter utilitatem domus, vel aliam causam rationabilem in septimana sua absens fuerit de licentia magistri, et unus de remanentibus vices ejus supplebit.

Fratres laici et sorores servient in Domo Dei, et in granchiis; sicut eis a provisoribus et magistro injungetur.

Nullus cum uxore sua recipiatur.

Fratres sint tonsurati, ut Templarii; sorores, ut moniales.

Quicumque vel quaecumque recipietur, promittat in capitulo nostro servare castitatem; sine proprio vivere; obedientiam servare tam capitulo, quam provisoribus, et magistro, et principaliter capitulo, et vitam communem tenere secundum statuta Domus.

10. Vestitus sacerdotum et aliorum fratrum talis erit: Tria paria camisiarum cum totidem femoralibus singuli habebunt pretii ulna duodecim denariorum ad plus; quisque habebit pelliceam agninam, tunicam clausam nigri, vel subrufi coloris, ulna quinque solidorum ad plus: supertunicale clausum foratum de agno, pannum ejusdem pretii et coloris: calligas albas, et sotulares cum corrigiis; [almucias sagi] nigri de agno foratis sine portilio, si habere voluerint.

Qui autem equitabit, poterit habere estivales equitando.

Sacerdotes et clerici ad frequentandam ecelesiam poterunt habere cappas de ysambruno apertas, et talares, et superlicea, et pelliceas agninas, et botas ad eundum in ecclesiam.

Sorores habebunt singulae tres camisias tamen pretii praetaxati, et tres succamas talares ejusdem pretii ad ministrandum pauperibus, vitas tres ejusdem pretii, unum pelliceum agninum novum, et unum vetus, si opus fuerit, tunicam unam de sagio nigro vel subrufo, pretii ulna quinque solidorum ad plus: supertunicale agninum ejusdem coloris et pretii, pallium nigrum de ysambruno vel galebruno, vel de sagio, caligas albas vel nigras, calceos et bottas rotundas.

Hec omnia vestimenta tam sacerdotum fratrum, quam laicorum fratrum renovabuntur, sicut provisores et magistri videbunt expedire. Nichili tamen novum dabitur alicui; nisi vetus reddatur.

Preterea sorores habebunt et deferent capucia nigra linea vel lanea, sicut habent mulieres Pruvinenses.

Providendum est ut singulis tribuantur vestimenta que nec minus longa sint nec minus curta.

Zonas religiosas habeant tam fratres quam sorores.

Capellanos et clericos de seculo potest habere Domus Dei, si opus fuerit et quando videbitur expedire provisori- bus et magistro.

Semper sit lumen in capella ante Corpus Domini. Tam fratres quam sorores qui sani fuerint intersint misse et vesperis et matutinis, in quocunque sint Domus officio, nisi aliqui vel aliquo pro necessitate infirmorum remanserint, de licentia tamen magistri vel magistre. Tales autem pro matutinis dicant Pater Noster septies, pro vesperis quinquies, pro ceteris horis ter.

20. Si frater aut soror absens fuerit a divinis officiis pro aliquo negotio exteriori, pro matutinis dicat xxv Pater Noster, pro vesperis novios, pro ceteris horis septies.

20. Antequam infirmus recipiatur, peccata confiteatur et religiose communicetur, postea ad lectum deportetur et ibi quasi dominus domus quotidie, antequam fratres comedant, caritative reficiatur, et quicquid in ejus desiderium venerit, si tamen poterit inveniri, quod non sit ei contrarium, secundum posse domus diligenter ei queratur donec sanitati restituatur.

Quod si ad tantam infirmitatem devenerit ut a communi consortio removeatur et in infirmaria pauperum ponatur, tunc diligentius etiam quam prius in omnibus provideatur, et nunquam sine custodia relinquatur, et, ne aliquis sanitati restitutus pro nimia festina recessione recidivum patiatur, septem diebus sanus in domo sustentetur.

Semper sint parata sex paria larga et grossa pelliciorum, et decem paria botarum et decem almucie magne ad usus pauperum jacentium, quando volunt surgere ad privatas, hiis quibus opus fuerit.

Ad visitationem infirmorum presbyter incedat cum vestibus de choro, religiose portans Corpus Domini, et clericus precedat cum cruce et vino, et aqua benedicta et campana. Tres sorores ad minus de die et unam sororem et duas pedissequas de nocte provideant infirmis et ad eorum custodiam assidue provisores et magister, ut cum ire voluerint ad privatas a custodibus sustententur.

Provisorum et magistri erit unum instituere de fratribus qui temporalia administrabit sub magistro, quamdiu viderint expedire, et de omnibus que habebit in administratione sua reddet rationem provisoribus et magistris et fratribus.

Provisores et magister instituent unum de fratribus receptorem, qui redditus et elemosynas recipiet in pecunia numerata, magistro sciente et aliquibus de fratribus; et si receptor in domo non fuerit, tunc ille frater cui magister injunxerit recipiet coram aliquibus de fratribus, qui receptori totum reddet, quam cito redierit, coram aliquibus de fratribus.

Si aliquod donum fiat in domo ad usum infirmorum, ita distribuatur per illum vel per illam, sicut donator voluerit, ita tamen quod voluntas donantis manifestetur magistro vel uni de provisoribus.

Deposita omnia recipiet receptor, tamen de conscientia magistri vel aliquorum de fratribus. Loci etiam in quo deposita reponentur clavem unam habeat magister et alteram receptor.

Quicquid acquirent de laboribus manum suarum vel alio modo tam fratres quam sorores, totum redigetur in communes usus Domus Dei, et de singulis sigillatim computabitur.

30. Provisores et magister instituant unam de sororibus, quam viderint magis idoneam et honestam, que presit sororibus et ancillis, et eas ordinet ad serviendum pauperibus et eas disciplinet.

Mandatum magistri vel vicarii ejus, absente magistro, tam fratres quam sorores facere tenentur.

Nullus de fratribus vel de servientibus, vel etiam de extraneis intret officinas sororum vel ancillarum sine ductore dato a magistro vel vicario magistri, magistro absente. Non licet sororibus vel ancillis intrare officinas fratrum sine licentia magistri vel magistre.

Numquam sorores vel ancille lavent pedes fratrum vel capita, vel lectos faciant, sed infirmorum in domo jacentium.

Magister faciat disciplinare fratres in capitulo fratrum, magistra sorores.

Nullus frater eat solus per civitatem, nec aliqua soror, et non eant cum quibus voluerint, sed cum quibus magister vel ille qui vices ejus gerit jusserit ire.

Nullus frater vel soror exeat portam sine licentia magistri vel vicarii, absente magistro.

Frater equitans sit trossellatus et habeat secum equitem vel peditem quem magister ei assignaverit.

Cum frater vel soror cum societate sua exierit civitatem ad negotia domus agenda, idem observent similiter in cibo et potu quod in domo, nisi in presentia episcopi et eo precipiente.

Nulli fratri vel sorori liceat Parisius comedere vel bibere extra Domum Dei nisi aquam.

40. Solus magister vel ejus vicarius, in absentia ejus, recipiat hospites. Hospitibus aliqua domus assignetur, cum quibus nullus de domo comedat nec bibat. Nec aliqui hospites cum canibus et avibus recipiantur.

Fratres et sorores intus vel extra non plus comedant quam bis in die, preter infirmi et debiles, quibus provideatur tam in refectorio quam infirmaria, prout necesse fuerit.

Suum fratres habeant refectorium in quo, tam sacerdotes quam laici, quisque solus comedat ad prandium, finita magna missa in ecclesia nostra, et ad cenam post vesperas, et conveniant ad sonum campane. Eadem cibaria et idem potus tam fratribus quam sororibus apponantur et, ubicumque et quicumque bibent, poculum teneant duabus manibus, nec bibant nisi sedendo, nisi infirmitas vel necessitas exegerit.

In prandio et in cena fratrum legatur sacra lectio a benedictione usque ad gratias, et tunc teneant omnes silentium. Tamen si aliquid necessarium eis in mensa defuerit, querant leniter et private a magistro vel ministris.

Magister vel ejus vicarius, ipso absente, loqui poterit ad mensam cum supervenientibus et de necessariis submissa voce, ne impediant lectionem.

Unus de fratribus cui magister preceperit cum servientibus ad hoc deputatis in mensa ministrabit, et ipse cum clerico qui leget lectionem comedet vel ante vel post, tamen in refectorio.

Presbyteri et clerici legant per septimanas, si tales sint qui idonei reperiantur.

Dominica die et die martis et jovis, temporibus opportunis, carnibus poterunt vesci tam fratres quam sorores; si autem solemnitas Nativitatis Dominice vel Circumcisionis vel Apparitionis, vel alia solemnitatum Beate Virginis aut Omnium Sanctorum vel patroni ecclesie sue, secunda vel quarta feria evenerit, similiter vesci poterunt carnibus; aliis diebus communiter abstineant a carnibus.

Hora qua fratres comedent, comedent et sorores, quelibet sola, et Similiter conveniant ad sonum campane, et eodem cibo et potu reficiantur in suo refectorio sicut fratres, et bis in die tantum preter debiles et infirmas, quibus ante prandium vel post tam in refectorio quam in infirmaria ministrabitur a sorore, prout videbitur expedire.

Soror cui magister injunxerit in mensa ministrabit cum ancillis ad hoc deputatis. Hec fragmenta colliget et reddet fratri qui in refectorio fratrum in fragmentis colligendis ministrabit. De reliquiis autem non licet alicui substrahere vel erogare, nec illi liceat inde quicquam facere, nisi ad mandatum magistri et secundum statuta domus, ne incurrat perinculum inde proditoris.

50. Nullus secularis, preter capellanos et clericos qui servient in capella, comedat vel bibat cum fratribus in refectorio, nisi sit sacerdos vel aliquis religiosus; nec aliquis vel aliqua cum sororibus.

De quantitate panis et mensura vini sit in arbitrio provisorum et magistri; tamen, si panis in mensa defuerit, sufficienter apponatur.

Ad mandatum magistri servientes simul comedant, quibus unus de fratribus provideat.

Tam fratrum quam sororum, quam servientium reliquie reserventur in usus pauperum sanorum manentium in domo vel exteriorum.

Fratres habeant suam infirmariam et sorores suam, in quibus tempore infirmitatis et minutionis diligenter et misericorditer tractentur.

Ad sonum campane fratres et sorores intrent dormitoria sua et silentium teneant, nisi aliqui remanserint de licentia magistri vel magistre pro hospitibus et infirmis.

Omnes fratres unum habeant dormitorium; semper soli jaceant et nunquam nudi, sed vestiti aliquibus indumentis lineis, vel laneis, et semper cum femoralibus. Idem dicimus de sororibus, que debent indui nocte aliquo vestimento lineo vel laneo.

Nulli fratri vel sorori liceat exire de dormitorio suo de nocte nisi de licentia magistri vel magistre.

Si frater vel soror loquendo aliquid deliquerit, si confiteatur delictum suum et veniam petat a magistro, levis ei imponatur penitentia; quod si in consuetudinem traxerit, subjaceat discipline majori.

Ut si frater vel soror convicia alicui fratrum dixerit vel enormiter juraverit, illo die a vino abstineat et sicera; quod si in cousuetudinem duxerit, gravius puniatur.

60. Si frater vel soror in fratrem vel sororem manum miserit violentam, septem diebus continuis jejunent et comedant ad terram nudam et tanquam excommunicatos se gerant, donec absolutionem receperint ab eo qui absolvere potest. Interim autem evitentur ab omnibus, secundum quod i canone permittitur.

Si frater vel soror sanguinem fuderit, vel enormiter aliquem vel aliquam leserit, ejiciatur a domo, vel arbitrio provisorum et magistri gravissime puniatur.

Si aliquis frater vel soror proprietatem habuerit in morte sua et ipse vivens magistro non ostenderit, nullum divinum officium pro ipso vel pro ipsa agatur, sed quasi excommunicatus vel excommunicata sepeliatur. Et si vivens proprietatem habuerit et magistro celaverit, et postea illa pecunia super illum fratrem vel sororem inventa fuerit, quadraginta diebus penitentiam agat, comedens in terra, jejunans omni sexta feria in pane et aqua.

Si fecerit homicidium, vel incendium, vel furtum, vel adulterium, vel peccatum contra naturam, et super hoc convincitur, a domo ejiciatur.

De aliis peccatis et clamoribus magister cum fratribus in capitulo judicet.

Singulis septimanis semel ad minus tam fratres quam sorores in capitulum conveniant ad audiendos clamores et faciendas correctiones, ubi duo ad minus de capitulis ordinis legantur et exponantur. Quod si correctio exigat disciplinam corporalem, magister disciplinet fratres coram fratribus seorsim a sororibus, et magistra sorores seorsim a fratribus coram sororibus,

De ceteris negotiis poterunt tractare extra capitulum, nisi talia fuerint quod debeant omnibus communicari.

Post lapsum peccati cito veniatur ad confessionem.

Confessores tam fratrum quam sororum erunt decanus Parisiensis, et duo provisores et magister domus, et duo sacerdotes Sancti Christophori; preterea, de licentia decani vel provisorum in absentia decani, abbas Sancti Victoris et generales confessores episcopi.

Pro singulis fratribus et sororibus mortuis fiet tricenale a fratribus presbyteris vel aliis secularibus in domo; quilibet clericorum de domo dicet ter psalterium, quilibet frater laicus centum et quinquaginta Pater noster et totidem quelibet soror.

70. Generaliter vero pro omnibus fratribus et benefacto- ribus domus et cunctis fidelibus quilibet sacerdos vel clericus duodecim psalteria ad minus decantet annnuatim. Fratres vero laici et sorores pro quolibet psalterio centies Pater noster, vel qui sciunt totiens Miserere mei Deus.

Hec autem statuta tam a fratribus, quam a sororibus, presbyteris, clericis et laicis diligenter teneantur, et qui ea tenere post legitimam ammonitionem noluerit a domo ejiciatur, donec humiliter petens veniam redeat ea servaturus, et ad arbitrium provisorum et magistri satisfacturus.

Hec omnia statuta sunt a decano et capitulo Parisiensi, ita ut eis liceat addere vel substrahere, vel mutare, secundum quod viderint expedire. Amen.

[an error occurred while processing this directive]