[an error occurred while processing this directive]

Roma, Heilig Geist/S. Spirito, 1204..

[Angaben zu diesem Text]

Incipiunt capitula regule hospitalis sancti Spiritus.

Quid Fratres ex debito querere debeant et non amplius. Nullus suum aliquid presumat dicere Sicut de primis Christi Discipulis dictum est. Erant illis omnia communia. Procurator uero Domus secundum necessitatem uniuscuiusque fideliter omnibus administret sicut etiam scriptum est. Dividebatur singulis prout cuique opus erat. Fratres non querant amplius ex debito nisi panem et aquam et vestitus eorum sit humilis quia Domini nostri sunt pauperes quorum servos nos esse fatemur. qui nudi et sordidi incedunt et turpe est servo Vt sit superbus et Dominus eius sit humilis.

Quid et a quo portetur ad mensam. Nemo preter Cellarium de cibo vel potu a mensa vel ad mensam nisi per licentiam Magistri aliquid portet. Similiter si fieri potest, ad mensam simul omnes accedant, et simul surgentes post versum discedant.

Versus Mense nisi Clerici sint presentes, ita fiant Benedicite. kyrieeleison. christeeleison. kyrieeleison. Pater noster. Quod si Procurator domus presens fuerit vel qui locum eius tenuerit, dicat: Et ne nos inducas in tentationem. Alii respondeant: Sed libera nos a malo. Adiungat: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. et dicant omnes amen. Et sic ad mensam sedeant. Postmodum autem surgentes a mensa dicant: Miserere mei Deus. Postea subiungatur: Gloria Patri, et, sicut erat. Deinde, Kyrieleison. Christeleison. Kyrieleison. Pater noster. Et ne nos dicat ille qui benedictionem dixerat. respondentibus aliis. Sed libera nos a malo. Adiungatur. Benedicamus domino. Et omnes respondeant Deo gratias. Qui uero Miserere mei Deus ignoraverit, dicat quinquies pater noster.

De lectore ad mensam. Per ebdomadam unus clericus legat, frater vnus uero laicorum serviat; quibus absentibus Magister per alios supleri faciat.

Vt non commedant nisi bis in die. Prohibemus autem fratribus, et sororibus ut non comedant, nisi bis in die, preter eos, qui sunt infirmi uel inbecilles. Ipsa autem inbecillitas in arbitrio et providentia procuratoris sit. nil ob fauorem uel gratiam persone seu quod absit ob inuidia faciendo sed cum dei timore discrete agat.

De Ieiunio. A Dominica prima post festum omnium sanctorum usque ad nathalem domini sicut in quadragesima ieiunent. Omni uero quarta et sexta feria a festo sancte crucis usque ad resurrectionem domini sicut in quadragesima ieiunent.

De esu carnium. Carnes uero non comedant nisi ter in ebdomada. videlicet die martis. die iouis et die dominica, nisi causa infirmitatis, uel nisi festum nathalis domini fuerit.

De recipiendis infirmis et seruiendis. Cum igitur uenerint infirmi uel deportati fuerint in domum sancti spiritus, tali modo suscipiantur; primo de peccatis suis presbytero confiteantur et religiose communicentur, et postea ad lectum deportentur et ibi quasi domini secundum posse domus omni die ante quam fratres eant pransum caritariue reficiantur. Et dominicis diebus sacerdotes et clerici fratres et sorores cum processione in domo sancti spiritus pergentes, missam uel epistolam et euangelium tantum dicatur. hora autem prandij pauperum, et hora cene, campana pulsetur; ad cuius sonitum fratres qui non sunt in operibus statim occurrant et deuote serviant.

De fratrum honestate et eorum servitio circa infirmos. Constitutum est etiam, ut in ecclesia honestus sit eorum incessus. et conversatio idonea. scilicet ut clerici ad altare cum albis uestibus deseruiant presbytero. diaconus uel subdiaconus et si necessitas fuerit alius clericus hoc idem exerceat officium. et lumen in ecclesia sit semper die noctuque. et ad infirmorum uisitationem presbyter cum albis uestibus incedat. religiose portans corpus domini. Et diaconus siue subdiaconus precedat, uel saltem acolitus. ferens lanternam cum candela accensa et spongiam cum aqua benedicta.

Qualiter fratres ire et manere debent. In Civitatibus uel uillis seu castellis in quibus proprias domos habuerint, nichil omnino commedant, extra illas domos nisi prelatus loci tenuerit uel inuitaverit eos. qui autem hec presumpserit; tribus diebus continuis ieiunet in pane et aqua. et quatuordecim diebus in terra sine mensa et mappa comedat.

De his qui alicubi uadunt. Siquis ex nostris habuerit quoquam eundi necessitatem cum quibus Magister ire iusserit eat. In uia uero uideat, ne in omnibus moribus suis fiat, quod cuiusquam offendat aspectum; et quod suam deceat sanctitatem. sedens ad mensam; secundum posse suum silentium tenere studeat.

Vt nullus solus eat. Nullus pedes solus per urbem vadat nec socium sibi sumat, nisi qui a Magistro sibi fuerit sociatus uel ab eo qui Magistro absente, uices eius gerit; provideat autem Magister uel qui uices eius gerit; honestam societatem. Qui sine mandato uel societate, ut predictum est, ire presumpserit, prima uice in terra sedeat; secunda duobus diebus. tertia uice septem diebus peniteat; et quarta et sexta feria in pane et aqua ieiunet.

De processione in hospitali. In hospitali ad processionem in quadragesima sancti martini et majori clerici et laici et sorores conueniant; et dicto completorio communiter fratres ad dormitorium accedant cum silentio. ubi nullus extraneus admittatur ad iacendum. et nunquam nudi iaceant sed uestiti camisijs lineis aut laneis aut aliis quibuslibet uestimentis. soli jacentes. Silentium ibidem usque mane observetur. Quod qui ruperit; uinum unius diei amittat; Si se non correxerit, alias puniatur secundum prouisionem preceptoris.

De silentio in ecclesia. Similiter silentium in ecclesia teneatur; ut non possit diuinum officium impediri. Siquid autem dicendum fuerit de necessitate, in aure fratris dicatur. et qui silentium ruperit; uinum amittat.

De conservanda caritate. Caritatem ad omnes homines habere studeant; inter se pacem et concordiam habeant. Auariciam, inuidiam, odium, detractiones, murmurationes, et maliciam a se omnino abiciant.

De capitulo fratrum generali. Per quatuor tempora anni primis diebus ieiuniorum. quatuor temporum, preceptor domus fratribus suis generale capitulum teneat; et de negotiis domus fideliter tractet. Qui si tunc forte non fecerit. infra octo dies quam citius poterit faciat diligenter.

De communitate Magistri. Sollicite autem prouideat preceptor, ut communitatem fratrum et consuetudinem laudabilem domus et precepta regule per omnia teneri faciat.

De communitate ad mensam. Preceptor ad communem mensam fratrum semper comedat; nisi propter hospites uel alias ex honesta causa seu necessaria remaneat.

De electione Magistri. Electio uero eius infra mensem post decessum alterius per commune fratrum consilium celebretur. Nec eligatur secundum dignitatem gentis. sed secundum uite meritum et sapientie doctrinam.

De silentio ad mensam. Ad mensam sicut ait apostolus fratres panem suum cum silentio comedant; Lectionem sine tumultu audiant; ne sole fauces cibum sumant; sed aures esuriant uerbum dei. Quod si necessarium fuerit loqui; uni servitorum in aure sub silentio dicat. Magister uero maior si uoluerit in audientia omnium pro necessitate loqui potest, cum discretione tamen et mensura hoc faciat; et post completorium non bibant. et in lectis silentium teneant. sicut superius scriptum est.

De correctione clericorum. Correctio uero clericorum et specialium aliorum ad preceptorem laicum non pertineat; sed ad Cardinales. quibus a domino papa ipsa domus fuerit commendata. Ipsi uero Cardinales ad tempus quamdiu uoluerant, alicui clerico de ipsa domo poterunt committere uices suas.

De officio clericorum et primitate. Prefati uero clerici in diurnis et nocturnis officiis consuetudinem Romanae curie obseruent; et primi in refectorio insimul ex una parte ante laycos sedeant; prioritate inter eos sacrorum ordinum observata.

De conditione clericorum. Si quando uero contigerit, aliquem de clericis fratribus ad aliquam ecclesiam filiam destinari. hoc Magisterr faciat de consensu Cardinalium uel illius cui commiserint uices suas. ita tamen quod secundum tenorem priuilegii domini Innocentii pape. iij. semper in ipso hospitali quatuor adminus sint clerici regulam eiusdem hospitalis professi. qui pro nobis et predecessoribus ac successoribus et fratribus nostris uiuis pariter ac defunctis specialiter obsecrantes, omnia specialia libere administrent.

De correctione clericorum. Clerici uero si in hijs deliquerint, pro quibus layci sedebunt, in terra in refectorio sine mappa in ordinis clericalis honore in terra non sedeant, ne ex tali quasi publica penitentia penes graues et bonos qui a modo efficiantur infames. sed loco illius pene singulis diebus, in quibus sic penitere debent, uno priventur ferculo et in loco ultimo sedeant; nec dum post clericos sed post laicos fratres suos.

De capitulo. Semel in ebdomada adminus Magister uel qui locum eius tenuerit; cum fratribus capitulum teneat; Cum sororibus uero Magister capitulum teneat cum sacerdote fratre, et duobus fratribus.

De fratribus in fornicatione lapsis. Siquis fratrum uel siqua soror deprehendatur in fornicatione. uolumus ipsum includi in carcerem et per annum ibi habitet omni occasione remota. et uita sua sit talis. Sexta feria in pane et aqua ieiunet; et per totum annum non presumat carnes manducare, nec uinum potare. Et post annum si inventus fuerit castigatus. et bonis moribus ornatus, secundum arbitrium presidentis in conventum. cum ceteris fratribus redeat. Ita fiat in prima uice. et si secunda deprehendatur, per duos annos fiat, sicut superius est relatum. Et si forte, quod deus auertat, tali facinore fuerit; iterum deprehensus, omni uita sua absque remedio ibi habitet. Feria sexta. intra octavas nathalis domini licentiam habeat bibendi uinum. et si opus fuerit infra octavas pache similiter. Si etiam festiuitas omnium sanctorum euenerit in. vj. feria, quorum uigilia. v. feria celebratur in pane et aqua, liceat ei uti cibis conditis in ipsa festiuitate; Et sit in potestate preceptoris cum consilio capituli aliquando si necesse fuerit, penam mitigare.

De fratribus altercantibus, et percucientibus se alterutrum. Frater si altercatus fuerit cum aliquo fratre et clamorem preceptor habuerit; talis sit pena. Septem diebus ieiunet; iiii. et. vj. feria in pane et aqua comedens in terra sine mensa et manutergio. Et si percusserit. xl. diebus manducet in terra, etsi sanguinem effuderit, habitum dimittat. Si uero recesserit a domo, sine uoluntate preceptoris, sui cui commissus fuerit et postea reversus fuerit. xl. diebus manducet; in terra ieiunans. iiij. et. vj. feria. in pane et aqua. et per tantum temporis permaneat in loco extraneo quantum foris extiterit.

De constitutione horarum. Fratres cum ad matutinas surrexerint, et in ecclesia fuerint, matutinas et horas beate marie stantes erecti, uel flexis genibus audiant, nisi infirmitas impedierit; ad matutinas et horas diei, dum psalmi dicuntur lectiones leguntur et responsoria cantantur, fratres sedeant; sed ad gloriam patris propter reverentiam trinitatis se elevent, et ad altare capud inclinent; fratres qui ordinati non sunt, et in ecclesia non fuerint pro matutinis beate marie. pater noster. xiii. et pro matutinis diei similiter, et pro aliis horis singulis beate marie pater noster vii. et pro illis diei similiter. et pro uesperis. ix. et pro defunctis similiter.

De fratribus male habentibus. Frater non bene se habens, a preceptore suo uel ab aliis fratribus bis atque ter correptus et admonitus fuerit, et diabolo instigante, se noluerit emendare, nobis mittatur pedester cum carta continenti suum delictum. tamen procuratio nostra ei donetur, ut ad nos uenire possit, eumque corrigemus.

De fratribus cum proprio uiuentibus. Siquis fratrum in morte sua proprietatem habuerit et uiuensque Magistro suo uel sacerdoti ad utilitatem domus non ostenderit; nullum divinum officium pro eo agatur. sed quasi excommunicatus cum ipsa proprietate extra cimiterium sepeliatur. et si uiuens proprietatem habuerit incolumis, eique reperta fuerit, et Magistro suo celaverit, ac postea super eum inuenta fuerit; ipsa pecunia ad collum eius ligetur, et per hospitale sancti spiritus, uel per alias domos, ubi permanserit, ducatur nudus et uerberetur a clerico si adest. Di uero non affuerit, ab aliquo laico fratre durissime flagelletur. et per xl. dies peniteat; ieiunansque . iiij. et vi. feria in pane et in aqua.

De proprietariis. Omni anno in capitulo pentecosten proprietarii excommunicentur. et absolutione recepta restituant pecuniam. et. vii. diebus peniteant. iiij. et. vj. feria ieiunantes in pane et aqua. Et si secundo reperti fuerint, pena duplicetur eis. Si tercio idem crimen quod absit, incurrerint. xl. diebus peniteant, ab omni fratrum consortio separati.

De officio pro fratribus et sororibus defunctis faciendo. Cum sit ualde necessarium firmiter precipimus fieri, et precipiendo mandamus. ut de omnibus fratribus et sororibus uiam uniuerse carnis ingredientibus in omnibus obedientijs quibuscumque obierint in domo sancti spiritus. xxx. diebus misse pro anima fratris uel sororis celebrentur; Presbyteri uero qui fuerint in domo sancti spiritus. v. missas fratris uel sororis illius reddant. Ceteri uero clerici duo psalteria. layci fratres si. vii. salmos sciverint. vii. uicibus illos dicant; Si illos nesciuerint; cc. pater noster.

De iudicio in capitulo. De omnibus clamoribus in capitulo iudicetur et discernatur secundum amorem dei et iudicium rectum. et hec omnia ut supradiximus ex parte dei omnipotentis et beate marie semper uirginis et sancti spiritus et dominorum, nostrorum, infirmorum, precipimus, ut cum summo studio ita per omnia teneatur.

De indumentis pauperum. Pauperes in yeme laneis uestibus a festo omnium sanctorum usque ad nathalem domini. et in estate a pentecostes usque ad festum sancti Johannis adminus. xl. de pannis ueteribus fratrum et eciam infirmorum uestiantur. Hanc autem helemosinam Magister cum consilio duorum fratrum semper indigentibus secundum caritatem dei non specialem affectum uel amorem largiatur.

De pauperibus requirendis. Pauperes infirmi per uicos. una die cuiuslibet hebdomade et per plateas querantur et in domum sancti spiritus deferantur. et cura eorum diligentissime habeatur.

De orphanis nutriendis et fśminis pregnantibus. Orphani infantes proiecti pro posse domus nutriantur et pauperes femine pregnantes gratanter suscipiantur. et eis caritatiue ministretur.

De servicio pauperum. Sorores infirmis hospitalis die martis capita. die iouis pedes abluant; et linteamina quando precipietur eis abluant.

De hospicio. Communes pauperes qui in domo hospitalis sancti spiritus hospitari uoluerint. pro posse domus libenter suscipiantur.

De religiosis suscipiendis. Si aliquis religiosus ad hospitandum in eadem domo siue in domibus nostris uenerit; quasi seruus dei benigne suscipiatur; et caritatiue illi subministretur.

De hospitio magnatum. Si uero aliqua magna persona fuerit speciale sibi hospicium preparetur. et secundum possibilitatem domus ei reuerenter seruiatur.

De peccatricibus suscipiendis. Mulieres peccatrices quecumque pro conseruanda castitate in domo sancti spiritus de Roma, per septimanam sanctam uoluerint habitare, usque post octavas pasche sine ulla contradictione concedatur eis.

De litteris deferendis. Nullus litteras portet; nisi prius eas audierit legere. Et si lectis litteris audierit in eis aliquid contineri unde malum aliquod possit oriri; eas nullus portet.

De deposito. Commendationem nullus recipiat sine conscientia Magistri et aliquorum fratrum excepto hospitalario qui peregrinorum tantum et forensium poterit deposita custodire.

Vt nulli liceat ecclesiam construere. Nullus construere faciat ecclesiam uel domum absque iussu Magistri.

De iniuriis euitandis. Nullus aliquem fratrem clamare audeat proditorem. uel renegatum. neque ore fatentem. uel mentitum. uel filium meretricis. et qui in culpis istis ceciderit; sine pena non sit. sed per. vii. diebus grauiter puniatur.

De familiaritate hereticorum.

De sustentandis leprosis. Statuimus ut siquis fratrum nostrorum uel sororum, in lepre morbum inciderit in domo sancti spiritus prouideatur ei tanquam uni ex aliis fratribus in aliquo loco domus.

De receptione munerum. Siquis ex nostris rem sibi collatam celaverit, puniatur; et tanquam proprietarius iudicetur; Et si frater aut soror eulogias uel munusculum acceperit a parentibus uel amicis suis non audeat ea sibi retinere nisi de licentia et uoluntate preceptoris

Vt nullus uestes uendat uel emat. Precipimus firmiter et districte, ut nullus presumat uestes uendere uel emere nisi de consensu Magistri uel Camerarij. ut sicut pascimini ex uno cellario. sic induamini ex uno uestiario. et uestimentum sit humile sicut scriptum est; et a Magistro uel Camerario emptum. Si uero aliter factum fuerit, Magister accipiat

Si aliquis inciderit in heresim. Siquis fratrum quod absit in heresim ceciderit; uel hereticorum, scienter participationem et familiaritatem habuerit; et hec ad noticiam Magistri uel fratrum peruenerit; domino pape denuncietur. uel eius uisitatori. Siquis autem alicui fratrum tantum crimen objecerit; quod probare nequiverit, penam paciatur quam passurus esset alter. Siuero aliquis ex familiaritate hereticorum suspectus fuerit coram capitulo moneatur et mandetur ei ex parte capituli ut eorum familiaritarem uitet; Qui si post preceptum capituli uitare noluerit; in carcere segregatus ab aliis penitentiam agat.

Qualiter fratres a fratribus sunt corrigendi. Fratres si duo uel amplius fuerint; et unus illorum nequiter et male uiuendo se habuerit. alter frater non debet eum diffamare. neque populo, neque preceptori. sed primo per se ipsum castigare. et si se noluerit castigare. adhibeat secum duos, uel tres ad eum castigandum. Et si emendaverit se, inde gaudere debet; Si se noluerit emendare. tunc culpam eius scribens. secreto mittat Magistro suo, et secundum quod Magister iusserit ita fiat de illo.

Qualiter frater fratrem debeat accusare. Frater alium fratrem accusare non debet, nisi possit bene probare. Quod si de illo crimina dixerit et in probatione defecerit, eandem penam, quam ipse passurus esset sustinebit.

Qualiter fratres crucis uexillum putare debent. Fratres omnium obedientiarum qui nunc uel inantea offerunt se deo et hospitali sancti spiritus crucis signum in capis et mantellis deferant. in capis ante pectus. in mantellis autem in sinistro latere, ut per illud uexillum et operationem, et obedientiam deus nos custodiat; et a diaboli potestate nos in hoc seculo et in futuro defendat in anima et corpore. et similiter omnes benefactores nostros.

De obsequiis fratrum defunctorum et peregrinorum. Precipimus etiam ut omnia corpora mortuorum atque aliorum christianorum qui post horam omnium uesperarum obierint sepeliri usque incrastinum differantur. et in hospitali ubi obierint non sine lumine iaceant in feretris, de quibus indicitur ut ante primam ad ecclesiam efficiuntur.

De cunabulis puerorum. Ad opus infantium peregrinarum mulierum, qui in domo sancti spiritus nascuntur parua cunabula fiant ut seorsum soli iaceant ne aliquid incommodi infantibus possit euenire.

Vt Magister proprietatem non habeat. Magister etiam proprietatem non habeat. Et si inuentus fuerit in morte habere sine conscientia clerici fratris hospitalis cui Cardinalis commiserit uices suas et Camerarii et aliorum duorum fratrum nullum pro eo sicut scriptum est; officium a fratribus agatur. sed quasi excommunicatus extra cimiterium sepeliatur.

De discretione senum et puerorum. Senes et pueri in discretione preceptoris permaneant.

De Rectoribus filiarum domorum. Omnes flliarum domorum rectores quas genuit domus sancti spiritus de Roma. a Magistro et capitulo in ea rectoriam uel habitum suscipiant; nec ipsi aliquem uel aliquam absque iussu Magistri presumant recipere. quod si fecerint, habitum amittant: et pro excommunicatis iudicentur. et periuri habeantur.

Ne uxoratus uel coniugata recipiatur: Si aliquis uel aliqua matrimonio legali coniuncti fuerint; nullo modo in ordine nostro ad habitum recipiantur; quia scriptum est; Quod deus coniunxit homo non separet.

De electione Magistri. Postquam uero Magister electus fuerit si forte deprehensus fuerit culpabilis admoneatur a fratribus usque ter. Et si a prauitate quod absit uiam suam non conuerterit; domino pape denuncietur. uel Cardinali uisitatori, quem dominus papa dederit; et pena debita corrigatur. et etiam deponatur. si iustum fuerit. et culpa eius hoc exegerit; et alius qui dignus sit in loco eius subrogetur.

De Camerario domus. Domus semper habeat Camerarium qui plenam habeat potestatem administrandi et prouidendi in necessariis fratrum et sororum et pauperum tamen cum consilio Magistri et capituli et singulis kalendis teneatur reddere rationem. et si tunc non fecerit. infra spacium octo dierum facere non postponat. Quod sinon fecerit, dumtamen fuerit requisitus a Magistro et fratribus in. ij. et. iiij. atque. vj. feria in panem et aquam ieiunet; quousque id fecerit. et alias secundum prouidentiam Magistri et fratrum si in proteruia manserit puniatur. Et si aliquis de capitulo rationem audire renuerint Magister cum residuis audiat. Quod si Magistri negligentia uel malicia differretur idem Magister huic pene subiaceat. ut. vj. feria in pane et aqua ieiunet. Clerici uero fratres si uoluerint, intersint. ut si minus bene actum uiderint, super hoc maneant fratres suos. Et si se neglexerint emendare; proclament ad dominum papam. uel ad Cardinalem qui eis fuerit deputatus.

De prouentu domus et expensis. Uolumus etiam ut omnes intrate, uel prouentus domus reponantur in uno scrinio, in quo sint tres serrature et tres claues quarum unam teneat Magister aliam capitulum et aliam Camerarius. Ita tamen quod prouentus qui prouenerint, primo ueniant ad noticiam Magistri et Capituli et Camerarii. et extunc in scrinio reponantur. Camerarius uero ex isto scrinio recipiat sumptus domus quos facere debet. et in ipso scrinio sigillum imponatur capituli.

De infirmaria fratrum. Uolumus, ut una domus sit pro infirmis fratribus. et unus frater sit infirmarius qui de eis curam et solicitudinem habeat diligentem. Qui etiam habeat seruientes quot sibi sunt oportuni, et quod recipiat a Camerario. xx. libras prouenientium. in ascensione domini. et expensis illis si plus fuerit ei oportunum tribuatur ei a Camerario sine contradictione alicuius usque ad alium annum. Et que sibi pro infirmis pecierit de cellario tribuatur. Et ipse infirmarius ter in anno teneatur reddere rationem.

De contumacia domorum filiarum. Si aliqua domus sancti spiritus in rebellionem contra preceptum regule insurrexerit per Magistrum cum consilio capituli acriter puniatur. Et si obedire noluerit, Romane ecclesie denuntietur, et per eius mandatum etiam secularis potencie auxilium requiratur.

De iuramentis fratrum. Statuimus ut nullus omnino fratrum iuret, nisi pro necessariis et legitimis causis domus. et tunc prebeat iusiurandum. Laycus de consensu preceptoris. clericus uero de mandato Cardinalis qui eis protector fuerit deputatus. uel illius cui ipse Cardinalis commiserit uices suas. nec non et conscientia preceptoris.

Quomodo fratres sunt suscipiendi. Quando aliquis fraternitatem exigit hospitalis sancti spiritus. preceptor cum fratribus consilium habeat, si ipsum recipere uoluerint; Siuero illum receperint ueniat coram fratribus in capitulo. et preceptor inquirat ab eo si fraternitatem domus uoluerit. religionem sustinere poterit. si castitatem seruauerit; si obedientiam tenuerit; si sine proprio uixerit. in corde suo prouideat. antequam professionem faciat. Nam antea cum in dominio suo fuit. quod uoluit fecit; Sed cum in religione erit. in potestate alterius erit; Si uero dixerit: religionem cum dei auxilio sustinebo. et precepta domus uoluntarie adimplebo. et dum uixero dominis infirmis seruus ero: Iterum preceptor inquirat ab eo si uxorem habuerit. aut iurauerit. et si promissionem cuiquam religioni fecerit. aut debitum habuerit. Si ipse omnia ista negauerit, recipi poterit. Si uero dixerit, quod uxorem habuerit. uel iurauerit. uel alterius religionis fuerit. seu promissionem fecerit. uel debitum habuerit. non recipiatur nisi litteras ab episcopo. seu a monasterio suo habuerit. et debitum soluerit.

De receptione alicuius in probatione. Nulli concedatur introitus ordinis nostri. nisi unius anno spacio probetur. Regula et constitutiones tunc ei legantur per ordinem et dicatur ei. Ecce lex sub qua militare uis. Qui si regulam et constitutiones domus et cuncta sibi imperata obseruare promiserit. et cum humilitate habitum pecierit. ei concedatur habitus. et de officio suo semper in domo seruiat. Et hoc de licentia preceptoris, uel illius qui uices eius gerit. Qui sirenuerit facere tanquam elatus et inobediens puniatur. Non enim uidetur seruum se pauperum statuisse. qui quod in seculo egit pro suis necessariis acquirendis pro pauperibus ipsis facere dedignetur.

De promissione novitiorum. Ego. N. offero. trado meipsum deo. et beate Marie. et sancto spiritui. et dominis nostris infirmis. ut omnibus diebus uite mee sim seruus illorum; promitto castitatem cum dei auxilio seruare. et sine proprio uiuere. et uobis domino fratri. N. tanquam uicario preceptoris domini. N, hospitalis sancti spiritus in saxia de urbe nomine ipsius preceptoris et successoribus suorum obedientiam tenere. et sic in manibus domini preceptoris meam facio professionem generalem. et bona ipsorum pauperum fideliter custodire. Sic deus me adiuuet et hec sancta euangelia. Et offerat se cum libro ad altare.

De receptione nouiciorum. Prior dicat. Per promissionem quam fecisti deo et beate marie et sancto spiritui, et dominis nostris infirmis recipimus te, et animam patris tui, et matris tue in missis, matutinis, ieiuniis. et orationibus helemosynus, et in cunctis beneficijs quae fiunt et fient in domo sancti spiritus. ut deus talem partem tibi retribuat, qualem unusquisque nostrum habere expectat. Et domus sancti spiritus panem et aquam tibi promittit. et uestem humilem dabit. Quo finito preceptor uel Magister siue prior accipiat mantellum et ostendit ei crucem et osculetur eam et ponat ad collum eius dicens. per crucis hoc signum fugiat ate omne malignum et christus te perducat, ad regnum eternum amen. Hoc facto incipiant cantare; Veni creator spiritus. Hijs dictis fratres proni in terra preces pro eo ad deum faciant; et prior uel aliquis sacerdos incipiat psalmum Deus misereatur iiii cum Gloria patri. iij. kyrieeleison. Pater noster. Et ne nos. Saluum fac seruum tuum. Mitte ei domine. Esto ei domine turris fortitudinis. Domine exaudi orationem meam. Dominus uobiscum. Et cum spiritu tuo. oremus. Protege domine famulum tuum uel famulam tuam et gratie tue in eo dona multiplica. ut ab omnibus tueatur offensis et a temporalibus non destituatur auxiliis sed sempiternis gaudeat institutis. per dominum.

Alia oratio. Deus cui proprium est misereri semper et parcere suscipe deprecationem nostram et quem delictorum, cathena constringit miseratio tue pietatis absoluat. per

Alia oratio. Deus qui apostolis tuis sanctum dedisti spiritum. concede famulo tuo pie petitionis effectum ut cui dedisti fidem largiaris et pacem. per

Qualiter societas petentibus detur. Cum aliquis societatem fratrum petit et orationibus eorum uoluerit se commendare in capitulo prosternatur in terra; et incipiat prior hos psalmos: Leuaui oculos. De profundis. Ecce quam bonum. Kyrieeleison. iii Pater noster. Et ne nos. Saluum fac seruum tuum. Deus meus sperantem. Mitte ei domine auxilium de sancto. Et de sion tuere eum. Ostende nobis domine misericordiam tuam. Domine exaudi orationem meam. Dominus uobiscum. oremus. Deus qui es fons totius misericordie spes et consolator lugentium uita et salus ad te clamantium exaudi preces famuli tui et illorum. qui se in nostris orationibus commendant; ut enim tue potentie dextera protegat et defendat; quatenus tibi soli domino secura mente ualeat seruire. atque ab omni temptationum molestia liberatus tranquilla pacis salutis pietati tue continuas agere gratias mereatur. per dominum.

Alia oratio. Deus. Qui es iustorum gloria et misericordia peccatorum: pietatem tuam humili prece deposuimus; ut famulum tuum illum. benigne recipias et pietatis tue ei custodiam impendas. ut ex tota mente tibi deseruiat, et sub tua protectione consistat; et si quando eius extrema dies aduenerit. societatem sanctorum percipiat cum quibus inenarrabilem gloriam sine fine possideat. per

Alia oratio. Precamur te domine. Ut intercedente beata dei genitrice Maria cum omnibus sanctis tuis. famulo tuo illo. indulgentiam tribuas peccatorum. opus eius perficias in bonum. misericordiam et gratiam tuam ei concedas. fide. spe. et caritate eum repleas. mentem eius ad celestia desideria erigas et ab omni aduersitate eum defendas. et ad bonam perseuerantiam perducas. per. Post hec detur illi cum libro et stola petita societas. priore uel sacerdote ita dicente Damus tibi societatem nostram et participationem orationum nostrarum; et beneficium elemosynarum nostrarum. Deo gratias. Postea osculetur a fratribus et scribatur in libro confraternitatis. et illud etiam quod dare promiserit in unoquoque anno. et cum defunctus fuerit in calendario conscribatur.

Quando aliquis offertur in pueritia ex deuotione paterna. Domine deus omnipotens, qui es incomprehensibilis et immensus qui tuum plasma uocatione sancta eligere dignata es concede huic puero uitam honestam conuersationem studiosam orationem placabilem quatenus dignus efficiatur societate sanctorum. per te qui es benedictus in secula seculorum amen.

Ut nullus nostrum intret alterum ordinem. Nullus audeat ordinem nostrum temere transmutare. nisi ad arctiorem uitam ierit; et hoc cum litteris capituli sui faciat.

Vt nullus penas statutas renuat. Siquis fratrum in superbiam eleuatus penam statutarum obseruare renuerit duplicetur ei pena. quam si non complerit coram capitulo moneatur. Quod si ad mandatum capituli non fecerit crux ei auferatur. sine uoluntate capituli non reddenda. Si autem cruce sibi ablata obedientias sibi iniunctas obseruare non uellet; secundum formam priuilegii sicut turbator domus puniatur.

De obedientia. Precipimus in uirtute obedientie fratribus et sororibus nostris obedientiam bonam non solum exhibere Magistro. sed precipimus ut in bonis obediant sibi ipsis adinuicem fratres. scientes se per hanc obedientie uiam se ituros ad christum.

De forma iuramenti quam Magister prestabit. Ego talis .n. Magister hospitalis sancti spiritus, iuro et promitto quod negotia ipsius hospitalis boni fide tractabo ad honorem dei et utilitatem ipsius domus. ad sustentationem pauperum et infirmorum de quibus cum auxilio dei diligentem curam ego ipse habebo et ab aliis faciam adhiberi. helemosynas et prouentus eiusdem hospitalis non conuertam in alios usus nisi ad quos sunt specialiter deputati. uidelicet ad sustentationem pauperum, et infirmorum hospitum et familie de quibus nichil fraudulenter transferam uel transmittam ad aliam domum uel aliam quamcunque personam. possessiones et instrumenta eiusdem hospitalis nullo modo distraham. nec aliquo titulo alienabo. inconsulto Romano pontifice; cui ero per omnia obediens et fidelis. sic deus me adiuuet. et hec sancta dei euangelia.

De puellis coniugandis uel retinendis. Omnibus puellis proiectis domui sancti spiritus que ad seruitium pauperum remanere desiderant et uiuere sub obedientia et castitate et sine proprio ad curam pauperum principaliter intendendo promitunt. concedatur eis panis et aqua domus. alie autem maritali coniugio copulentur.

De intercessione pro fratribus. Nolumus autem ut si aliquis frater penas incurrerit, quas hec institutiones continent. et ipsas exsolueret; si contigerit ibidem aliquem ex magnatibus interesse. seu religiosos personas aduenire qui Magistro et Capitulo preces fundant ut eidem fratri patienti indulgere dignetur suorum precaminum interuentu. Magister et capitulum eum libenter et liberaliter debeant exaudire.

Vt omnes in communi dormitorio iaceant. Nolumus ut nullus fratrum uel sororum, seu oblatorum ad cubandum cameram habeat specialem. sed omnes in communi iaceant dormitorio. et camerarius in eodem habeat scrinia iuxta lectum in quibus sint sumptus domus. quia thesaurum domus ab omnibus tutius credimus custodiri in communi dormitorio constitutum. quam in camera speciali singulari custodie mancipatum.

Vt qui habent habitum presint. Nolumus ut si frater domus qui habet aliquam baliuam. et cum eo oblatus steterit. idem frater presit oblato habitum non habenti.

Ut femine capita fratrum non lauent. Capita fratrum fmine non lauent, nec pedes. nec lectos eorum faciant, nec calceamenta eorum abstrahunt. Similiter nec fratres feminarum. sed uiri uiris. et mulieres seruiant mulieribus. nisi causa infirmitatis. et hoc de mandato Magistri.

De fratre percutiente seruientem. Frater si seruientem domus percusserit, uel preceptor hoc uiderit; uel clamorem inde habuerit; peniteat per septenam. Si sanguinem fecerit; excepto de naso; per. xl. dies. Si uero per plagam illam obierit; habitum perdat; et ad dominum papam tendat; et ab eo penitentiam accipiat. Postea si litteras domini pape. secum attulerit. et misericordiam quesierit. salua iustitia domus per xl. dies penitentiam illo egente recipiatur.

De seruiente contra fratrem rixante. Seruiens si contra fratrem rixatus fuerit. et ipse frater clamorem fecerit preceptori. seruiens per palatium iusticiam reddat. Si uero latronem aut fornicatorem. uel male factorem uocauerit; et hoc per fratres probare nequiuerit. per palatium et claustrum uerberetur. et usque ad portam percuciendo ducatur. et a domo proiciatur. et merces sui seruitii sibi reddatur.

De seruientibus si furtum fecerint. Seruientes si aliquam rem hospitalis uel panem integrum furati fuerint. aut uendiderint. et pro certo probari poterit. res ille quas furati fuerint. ad collum eorum ligentur. et per palatium usque ad portam uerberentur. et panem in manibus suis ponitum a domo proiciantur. et postea conuentio. qua seruierint. eis reddatur.

De fratre transmittendo in alias domus. Statuimus ut si frater domus sancti spiritus de urbe moraturus in aliqua domo filia transmitatur. honorifice recipiatur ibidem. et primus sit ibi post illum qui prefuerit in eadem. nisi propter excessum suum. uel culpam transmittatur.

De seruientibus rixantibus. Seruientes. si inter se rixati fuerint; et clamor ad preceptorem et fratres peruenerit; rei qui offensas fecerunt; coram omnibus per hospitale corrigijs uel uirgis fortiter uerberentur. Quod si iniuriosis uerbis. uel sanguinolentis uerberibus sese offenderint aut gladiis uel lapidibus seu cultellis se percusserint. reis qui per testes fuerint comprobati. hec eis pena inferatur; Per claustrum et hospitale usque ad portam ducantur nudi et durissime corrigiis flagellentur. et a domo eiciantur. mercesque eorum retineantur.

De fratribus recipiendis. Uolumus ut nulli tradatur habitus nec ullus in oblatum uel in probatione recipiatur ibidem nisi in capitulo generali. preterquam quod si necessitas duxerit aliter faciendum. scilicet ut preter generale capitulum aliquis recipiatur ibidem. et tunc fit de congruentia domini Cardinalis.

De helemosynis colligendis. Pro helemnosynis uero colligendis. fideles et honeste transmittantur persone. quae sobrie uiuant et caste et laudabiliter conuersentur. ne inde ordo regularis uilescat, et deuotio hominum retardetur.

Vt nullus extraneus in domo retineatur. Statuimus ut nemini ab octo diebus ultra uictum in domo uel extra domum exhibeatur absque consensu et uoluntate preceptoris et capituli. Ad matutinum uero omnes surgant; quando alii religiosi surrexerint de urbe.

De Visitatore. Quoniam domus ipsa sancti spiritus de bonis Romane ecclesie dotata est, decreuimus ut semper a domino papa Cardinalis petatur qui eiusdem domus uisitator sit et protector.

De his. qui superbiunt pro bonis que faciunt. Siquis propter bona. que deus per eum in domo fecerit, fortasse elatus communem fratrum uitam renuerit obseruare; et eam duxerit segregatam; quasi sufficienter bene fuerit operatus. et quod suis meritis exigentibus deceat, ipsum mensa refectorio dormitorio et singulis alijs specialibus prepotiri acriter puniatur adiunctis. vii. diebus in pane et aqua sedens in terra sine mapula. quia taliter se habentem ypocritam credimus et pomposum; et quod bona que egerit, non pro anime sue salute fecerit; sed ad quandam inanem gloriam. aut ad tempus seruiens in tempore requiescere mores secutus illius de quo dicitur in euangelio. Anima mea habes multa reposita in annos plurimos. requiescere comedere epulare.

De hijs qui transeunt alicubi quam ubi preceptor mittit. Precipue hoc uitium radicitus amputandum est de ordine nostro. ne quis presumat transire de loco ad locum sine iussione Magistri. Quod si fecerit secundum Magistri arbitrium puniatur. Nec presumat quisquam referre foris quecumque uiderit; aut audierit in capitulo quia plurima destructio est. quod siquis presumpserit. vii. diebus peniteat; et. iiij. vj. feria in pane et aqua ieiunet.

Vt nullus aliquid inhonestum de domo dicat. Nullus autem aliquid inhonestum de domo. uel de fratre suo alicui extra domum reuelare presumat nisi domino pape uel fratribus eius seu uisitatori. Quod si de aliquo compertum est. habitum amittat; si autem amplius id fecerit; cum Magistri consilio acriter puniatur.

De uicario Magistri eligendo. Magister ordinis nostri si habuerit quoquam eundi necessitatem conuocet congregationem ipse et dicat quo iturus est. Et de fratribus eligatur unus a Magistro et capitulo qui usque ad redditum suum regat domum. Ipse uero qui eligitur, non sit multum edax. et non elatus, non turbulentus non iniuriosus non tardus non prodigus sed timens deum. animam suam custodiat; sitque memor uerbi apostolici; qui bene administrauerit gradum bonum sibi acquirit; infirmorum. infantium. hospitum. et pauperum cum omni sollicitudine curam gerat; sciens se quia sine dubio de omnibus in die iudicii rationem redditurus est. Et siquis ex eis aliqua inflatus superbia. repertus fuerit reprehensibilis correctus semel. et iterum. atque tertio. si emendare noluerit deponatur. et alter in loco eius qui dignus sit succedat.

Ut nullus habitum dimittat. Siquis habitum spontanea uoluntate dimiserit; sine consilio capituli. absque certa pena non recipiatur. et disciplina. iiij. et. vi feria. Uel si ieiunium ante tempus soluerit uel se a communi mensa subtraxerit absque licentia preceptoris. uel qui biberit usque ad ebrietatem septem diebus peniteat; et. iiij. et vj. feria sit in pane et aqua. postea a preceptore corripiatur. et si in ebrietate sua perseuerare uoluerit et noluerit emendare ad domum mittatur. in qua uini habundantia non existat nec inebriari ualeat.

De Balliuis domus. Uolumus ut omnes Baliue domus distribuantur de uoluntate Magistri et totius capituli stabiliantur et auferantur. Et siquis fratrum uel sororum contra consilium sanioris partis capituli ire temptauerit; uel cum indignatione a mensa surrexerit. xiiij. diebus peniteat.

De comminationibus et indulgentijs. Nullus fratrum alteri faciat comminari. nec etiam preces pro se procuret offerri. ut baliuam habeat. uel retineat. uel aliquid indulgeatur sibi contra regularia instituta. Qui contra hec fecerit; ab omni fratrum societate proiciatur.

Vt eidem regule sorores subiaceant cum fratres. Quicquid in regula statutum est de fratribus. et de sororibus intelligitur. ut eidem regule subjaceant quia indignum satis uideretur. si in domo sancti spiritus acceptio uel correctio fratrum uel sororum duobus modis fieret: Vnde ordinatum est, ut sicut; sub una regula uiuimus. ita sub eisdem iudiciis regule subjecti esse debemus.

De hijs qui sine iussione preceptoris iunguntur excommunicato uel inhobedienti. Siquis frater uel soror presumpserit, sine iussione preceptoris uel qui eius uices gerit, fratribus uel sororibus excommunicatis uel inhobedientibus se iungere. ut loqui cum eo uel mandatum eis dirigere similem patiatur excommunicationis penam uel uindictam.

De fratre inhobediente. Si preceptor fratri preceperit ut aliquam domum sancti spiritus. uel aliquod negocium domus faciat. et ipse facere noluerit; sit in septena. Si secundo renuerit. similiter sit; Siuero per obedientiam preceperit; et obedire ille frater noluerit, habitum et baliuam quam habuerit amittat. Si quarto per obedientiam preceperit; sit in carentena. et in carcere ponatur. comedens panem et aquam. Si uero misericordiam pecierit habitus sibi reddatur. et ad domum aliam transmittatur.

De fratre in uilla iacenti. Frater si in uilla iacere presumpserit; leuitate corporis sui. siue timore Magistri uel quoquomodo; et domus propinqua fuerit, et in ea iacere noluerit; amittat habitum. Et si a domo recesserit, et postea reuersus fuerit, et misericordiam pecierit, recipiatur et quantumtemporis foris extitit; tantum in loco extraneo permanebit; Termino expleto Magister cum fratribus habitum sibi reddant, et si eis uidebitur expedire per. xl. dies peniteat; et iiij. et. vj. feria. in pane et aqua ieiunet.

De fratre fallente. Frater si monetam in uillam aut manticam. aut bisatias suas commendauerit; et ad noticiam Magistri peruenerit, et Magister de pecunia et rebus alijs inquisierit. et ille pannos suos in uillam commendasse se dixerit; per. xl. dies peniteat. Si uero pecuniam et bisatias suas in uillam commendasse negauerit; et postea bisatie inuente fuerint; furti iudicio condempnetur. in dispositione tamen Magistri ponatur.

De fratre fugiente. Frater si monetam in domo uel in hospitali acceperit; uel aliquid aliud et ad secularia fugerit, et pecuniam illam uiuendo luxuriose uel aliter dissipauerit et postea ad emendationem uenerit in prouidentia Magistri fratrum ponatur. si fuerit recipiendus. Et si eum receperint, per. xl. dies peniteat. et habitum ei reddere debent.

De fratre superbo et irreligioso. Frater si rem hospitalis uel domus Comitibus. Baronibus. et secularibus quibuslibet mutuauerit. uel pleianam fecerit. uel sub pignore pro aliquo seculari rem hospitalis posuerit habitum amittat. et a domo proiciatur. Si frater nouiter sit receptus a Magistro per habitum suum coniuretur. si non a fratribus preceptum istud audiuit. si autem se non audisse dixerit per. xl. dies peniteat.

De fratribus post completorium rixantibus. Fratres si post completorium in domo rixati fuerint uel in dormitorio uerba otiosa inter se dixerint; primo debent corripi. Si secundo cessare noluerint septene iudicio puniantur. Si tertio iniquis sermonibus litigauerint uidelicet manutenentes reges et principes. puniantur per. xl. dies. Solent hee inuidie frequenter destructionem generare. Vnde tanquam ruina domus debet a fratribus euitari. corripiunt enim mores bonos colloquia praua.

De hijs qui lapsi sunt in fornicationem. Frater uel soror si peccatis exigentibus in fornicatione ceciderit, qu... ... nunquam eueniat, si occulte peccauerit occulte puniatur uel peniteat et sibi congrua penitentia iniungatur. Si autem comprehensus et publicatus ... peccato fuerit in eadem uilla in qua facinorem perpetrauit, domonica die post missas quando populus ab ecclesia eggressus fuerit uidentibus cunctis exuatur. et a preceptore suo si clericus fuerit uerberetur. Siuero laicus fuerit, ab aliquo cui clericus iniunxerit, corrigiis uel uirgis durissime flagelletur. ac de omni societate nostra expellatur. Postea uero si deus cor suum illustrauerit et ad domum pauperum redierit, atque se reum et peccatorem atque legis dei transgressorem confessus fuerit; et emendationem promiserit recipiatur; et pena sibi digna imponatur et per annum integrum in loco extranei teneatur. Et in hoc spacio uideant fratres rationem suam. postea faciant, quod melius sibi uidebitur.

De capitulo in pentecosten faciendo. Ad capitulum uenientes domus in qua debet teneri mundetur. fratres in ea coadunentur. et prior ecclesie cum processione clericorum. diacono reuestito et subdiacono ad capitulum ueniat et incipiat. Veni creator spiritus. ter. flectentes genua cum fratribus. et tertia uice cantato uersu. Veni creator spiritus. cantetur totus ymnus. Quo finito diaconus euangelium legat; Cum uenerit filius hominis in sede magestatis sue. Euangelio dicto, processio ad ecclesiam redeat, fratribus in capitulo remanentibus. Tunc prior aut frater alius sermonem faciat. Sermone dicto Magister domus fratribus institutionem domus sancti spiritus ostendit. helemosinas postea uiuorum, et defunctorum quas secum detulerunt requirat. deinde fratribus iubeat ut unusquisque baliuam suam reddat. Hijs peractis proprium a fratribus exigat; postea domorum continentiam et baliuarum, a fratribus inquirat; si habent animalia. debitum aut uictualia. et si sint omnia prospera. Et taliter poterit cognoscere quis deterius aut melius tractauerit; domum aut officium. siue baliuam sibi commissam. Et si Magister de aliquo fratre uoluerit clamorem facere uel aliquis frater aduersus fratrem fratres audiant clamorem, similiter et responsionem. Clamoribus auditis fratres iuxta clamorem iustum iudicium iudicent; Et reus. qui per testes probatus fuerit: secundum tenorem regule adimpleat iusticiam domus. Hijs dictis. Magister cum quibusdam defratribus eligat hospitalarium priorem in ecclesia Camerarium in domo et thesaurarium siue de illis qui antea fuerant; siue de aliis qui precepta domus et negocia fideliter possint ac salubriter adimplere. hijs itaque electis ad capitulum redeant Magister et fratres. electionem dicant; et Magister eis baliuas assignet; osculum pacis tribuens. Similiter preceptores discreti sint in ceteris domibus ordinatis. Iterum Magister si de aliquo facto uel domus negocio fratrum consilium interrogauerit fratres prout melius poterunt, consilium prebeant; Omnes autem esgardi et electiones in prouidentia capituli et eius discretione ponantur. Capitulo expleto prior ecclesie pro pace preces pro domino papa pro regibus pro fratribus et benefactoribus nostris et cetera cum orationibus dicat; Orationibus dictis fratres Magistrum osculantes et inter se osculum pacis dantes ad baliuas suas cito remeantes animalia et res domus que intus et foris sunt bene custodiant; uineas fodere. terras excolere et seminare faciant.

Ymnus. ...

[an error occurred while processing this directive]