Die ältesten Regeln mittelalterlicher Hospitäler · die Hospitalregel-Texte:
 Bruxelles/Brussel, Hospital S. Nicolas, Constituciones, 1253.11 

Wortlaut-Übereinstimmungen mit: — AAR : 38.2514 — IJZ : 12.1951 — HAR : 11.9225 — DAM : 9.3677 — UPS : 8.75 — TVM : 8.7108 — VSA : 7.5 — SO2 : 7.2539 — : 7.0258 — : 7.0258 — LES : 5.1282

Text

nach

Favresse, Actes Bruxelles, S. 412-419, Nr. 14 ();

Themen-Verweise zu Übersichten und verwandten Texten

Etw. Varianten

Abweichungen (außer rein orthogr.) der nächst verwandten Texte

Anmerkungen zum Inhalt

Universis presentes litteras inspecturis scabini et universi burgenses opidi Bruxellensis salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra quod ex parte reverendi patris nostri N Dei gracia Cameracensis episcopi sepuis monicionem recepimus diligentem ut ad reformacionem hospitalis beati Nycholai in Bruxella curam adhiberemus efficacem eo quod ad usus et recreacionem pauperum transeuntium a prima fundacione de fidelium elemosinis statutum fuit et ab antiquis temporibus a quibus non extat memoria observatum sicut eciam adhuc superstites recolunt infiniti Nos periculum animarum nostrarum a nobis in hac parte removere volentes parati salutares monitus exaudire consentimus unanimitcr et statuimus quod dicta domus et ejus possessiones tractentur conserventur et amplientur per manus fideles ad hoc deputatas et persone de elemosinis ejusdem domus viventes de cetero se religiose habeant in habitu et vestitu et conversacione sub obediencia presbyteri a superiore eis destinati sicut in ceteris hospitalibus religiosis mos est ut honor Dei in hoc conservetur et opidani non possint merito de negligencia reprehendi Sunt autem articuli inferius conscripti quos ibidem eciam volumus et decernimiis observari

¶Salutatio in: ABB AAR AMI ANT BEA BRX2 BRX1 BSN COE CSE CSU EIC ENG GHE GLN GLN GENLep2 HAR HER IJZ KOV LES LMC MEC MOD NOY OUD PAR REG SHE
¶Narratio in: BRG1 ANG BAR BRGg BRG2 BSN GEN JERlat KIE LES LÜB1mnd LÜB1lat LÜB2 MÜN1 NOY OUD SPO

Quicquid proprii sive proprietatis sive juris quisque habuerit domui hospitalis predicti conferat et appropriet alioquin nichil ei de domus beneficio ministretur Item scapularios et vestes grisas sive brunas portent ut a ceteris hominibus sicut persone religiose decernantur Item nullu uxoratus ad hanc domum et ejus beneficium de cetero recipiatur Item in locis suspectis nullatenus conversentur Item mercemonia et communes contractus non exerceant Item sine licencia speciali illius cui licencia in domo committitur ad opidum non egrediantur nec incedant soli sed cum socio et causam revelent eundi nominatam antequam eis licencia concedatur Item cum aliquem eorum de domo decedere contigerit beneficium domus sicut recepit totaliter per manus fideles reservabitur et ampliabitur Et sic de unoquoque decedente quousque dicta domus in tantum adaucta fuerit quod commorantes ibidem possint absque defectu et scandalo in religioso habitu sustentari et pauperibus transeuntibus pro facultatem juribus hospitalitatis beneficium impendatur vel quousque de communi consensu eorum quorum interest ipsa domus ad pristinum statum ad quem fundata fuit primitus vel ad meliorem prout secundum Deum utilius visum fuerit reformetur Volumus eciam et statuimus quod quicumque contra statuta hujusmodi rebellus extiterit si semel et iterum a presbitero eis concesso et destinato sub testimonio competenti monitus non desistat a beneficio dicte domus penitus sit privatus Item si quis de bonis dicte domus sine licentia speciali furtive sibi usurpaverit ejiciatur a domo et beneficio nullatenus reversurus Ut autem constituciones iste ad honorem Dei et salutem animarum a presentibus et futuris inviolabiliter observentur presentes litteras in testimonium communi sigillo opidi nostri duximus roborandas Actum anno Domini M0 CC0 quinquagesimotercio mense Novembri