Die ältesten Regeln mittelalterlicher Hospitäler · die Hospitalregel-Texte:
 Concilium Paris 1214 

Wortlaut-Übereinstimmungen mit: — SO0 : 7.8947 — BSN : 7.0258 — CSU : 5.5351

Text

nach

Themen-Verweise zu Übersichten und verwandten Texten

Etw. Varianten

Abweichungen (außer rein orthogr.) der nächst verwandten Texte

Anmerkungen zum Inhalt

De domibus leprosorum et hospitalibus infirmorum et peregrinorum salubri consilio statuimus ut si facultates loci patiantur quod ibidem manentes possint vivere de communi competens ei regula statuatur cujus substantia in tribus articulis maxime continetur scilicet ut proprio renuntient continentiae votum emittant et praelato suo oboedientiam fidelem et devotam promittant et habitu religioso non saeculari utantur Cum autem pauci sani possint multis infirmis competentius ministrare illud omnino indignum est ut numerus sanorum ibidem manentium excedat numerum infirmorum aut peregrinorum Bona etenim ibidem ex devotione fidelium collata non sunt sanorum usibus deputata sed potius infirmorum Nec etiam est id sub silentio praetereundum quod quidam sani viri et mulieres et matrimonii vinculo copulati quandoque transferunt se ad tales domos ut sub obtentu religionis possint jurisdictionem et potestatem eludere saecularium dominorum qui tamen in domo religionis manentes non minus immo magis saeculariter et delicate vivunt et operibus carnis vacant quam antea vacare consueverant Unde statuimus ut in habitu religionis religiose vivant vel de domibus ejiciantur ita tamen quod bona domui collata secum non asportent ne de fraude sua commodum reportare videantur