Die ältesten Regeln mittelalterlicher Hospitäler · die Hospitalregel-Texte:
 Roma, S. Spirito, Regula, nach 1229 

Wortlaut-Übereinstimmungen mit: — SS4 : 964.25 — JERlat : 66.3058 — ANG : 10.5247 — GENLep2 : 8.4198 — COE : 8.1191 — TRO : 7.217 — ABB : 5.112

Text

nach

Themen-Verweise zu Übersichten und verwandten Texten

Etw. Varianten

Abweichungen (außer rein orthogr.) der nächst verwandten Texte

Anmerkungen zum Inhalt

Incipiunt capitula regule hospitalis sancti Spiritus

¶Überschrift in: AAL BRG1 AAB1 AAB2 AMI ANG BAR BRGg BRG2 BRX2 EIC GEN GLN GENLep2 IEP IEPLep2 IJZ JERfrz KIE LÜB1mnd LÜB1lat LÜB2 MOD MÜN2 PAR SSP ROT ROT

Quid Fratres ex debito querere debeant et non amplius Nullus suum aliquid presumat dicere Sicut de primis Christi Discipulis dictum est Erant illis omnia communia Procurator uero Domus secundum necessitatem uniuscuiusque fideliter omnibus administret sicut etiam scriptum est Dividebatur singulis prout cuique opus erat Fratres non querant amplius ex debito nisi panem et aquam et vestitus eorum sit humilis quia Domini nostri sunt pauperes quorum servos nos esse fatemur qui nudi et sordidi incedunt et turpe est servo Vt sit superbus et Dominus eius sit humilis

¶(Besitzverzicht und) Versorgung (victus) in: SSP GEN BRG2 LÜB1lat LÜB1mnd LÜB2 IEP KIE JERlat
¶vestitus in: BRX1 BRX1 JERlat SSP BRGg BRG2 GEN LÜB1lat LÜB1mnd LÜB2 IEP KIE

Nullus—50Et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia, et distribuatur unicuique vestrum a praeposito vestro victus et tegumentum, non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed potius unicuique sicut cuique opus fuerit. Sic enim legitis in Actibus Apostolorum, quia erant illis omnia communia et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat (Act. 4, 32 et 35)., I, 4

non—92non querant amplius ex debito nisi panem et aquam atque vestimentum que eis promituntur .¶ ⁋et vestitus sit humilis . quia Domini nostri pauperes quorum servos nos esse fatemur , nudi et sordidi incedunt . 〈et turpe est servo ut sit superbus et dominus ejus humilis JERlat

Quid et a quo portetur ad mensam Nemo preter Cellarium de cibo vel potu a mensa vel ad mensam nisi per licentiam Magistri aliquid portet Similiter si fieri potest ad mensam simul omnes accedant et simul surgentes post versum discedant Versus Mense nisi Clerici sint presentes ita fiant Benedicite kyrieeleison christeeleison kyrieeleison Pater noster Quod si Procurator domus presens fuerit vel qui locum eius tenuerit dicat Et ne nos inducas in tentationem Alii respondeant Sed libera nos a malo Adiungat In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti et dicant omnes amen Et sic ad mensam sedeant Postmodum autem surgentes a mensa dicant Miserere mei Deus Postea subiungatur Gloria Patri et sicut erat Deinde Kyrieleison Christeleison Kyrieleison Pater noster Et ne nos dicat ille qui benedictionem dixerat respondentibus aliis Sed libera nos a malo Adiungatur Benedicamus domino Et omnes respondeant Deo gratias Qui uero Miserere mei Deus ignoraverit dicat quinquies pater noster De lectore ad mensam Per ebdomadam unus clericus legat frater vnus uero laicorum serviat quibus absentibus Magister per alios supleri faciat

¶Essen verwerten in: BRG1 SSP BRGg BRG2 GEN BRX1 LÜB1lat IEP LÜB2 KIE
¶Alle zugleich bei Tisch in: SSP
¶Tischlesungen/-gebete in: SSP

Vt non commedant nisi bis in die Prohibemus autem fratribus et sororibus ut non comedant nisi bis in die preter eos qui sunt infirmi uel inbecilles Ipsa autem inbecillitas in arbitrio et providentia procuratoris sit nil ob fauorem uel gratiam persone seu quod absit ob inuidia faciendo sed cum dei timore discrete agat

¶Mahlzeiten pro Tag in: BRG1 JERlat SSP BRGg BRG2 GEN LÜB1lat LÜB1mnd LÜB2 IEP KIE

De Ieiunio A Dominica prima post festum omnium sanctorum usque ad nathalem domini sicut in quadragesima ieiunent Omni uero quarta et sexta feria a festo sancte crucis usque ad resurrectionem domini sicut in quadragesima ieiunent

¶Fasten in: BRG1 BRX1 SSP BRGg BRG2 GEN LÜB1lat LÜB1mnd LÜB2 IEP KIE

De esu carnium Carnes uero non comedant nisi ter in ebdomada videlicet die martis die iouis et die dominica nisi causa infirmitatis uel nisi festum nathalis domini fuerit

¶Fleisch in: BRG1 JERlat SSP BRGg BRG2 GEN LÜB1lat LÜB1mnd LÜB2 IEP KIE

De recipiendis infirmis et seruiendis Cum igitur uenerint infirmi uel deportati fuerint in domum sancti spiritus tali modo suscipiantur primo de peccatis suis presbytero confiteantur et religiose communicentur et postea ad lectum deportentur et ibi quasi domini secundum posse domus omni die ante quam fratres eant pransum caritariue reficiantur Et dominicis diebus sacerdotes et clerici fratres et sorores cum processione in domo sancti spiritus pergentes missam uel epistolam et euangelium tantum dicatur hora autem prandij pauperum et hora cene campana pulsetur ad cuius sonitum fratres qui non sunt in operibus statim occurrant et deuote serviant

¶Krankenaufnahme mit Beichte und Kommunion und dann Pflege quasi dominus in: SSP SSP JERlat

De fratrum honestate et eorum servitio circa infirmos Constitutum est etiam ut in ecclesia honestus sit eorum incessus et conversatio idonea scilicet ut clerici ad altare cum albis uestibus deseruiant presbytero diaconus uel subdiaconus et si necessitas fuerit alius clericus hoc idem exerceat officium et lumen in ecclesia sit semper die noctuque et ad infirmorum uisitationem presbyter cum albis uestibus incedat religiose portans corpus domini Et diaconus siue subdiaconus precedat uel saltem acolitus ferens lanternam cum candela accensa et spongiam cum aqua benedicta

¶Verhalten in der Kirche und beim Krankenbesuch in: JERlat SSP

Qualiter fratres ire et manere debent In Civitatibus uel uillis seu castellis in quibus proprias domos habuerint nichil omnino commedant extra illas domos nisi prelatus loci tenuerit uel inuitaverit eos qui autem hec presumpserit tribus diebus continuis ieiunet in pane et aqua et quatuordecim diebus in terra sine mensa et mappa comedat

¶Ausgang zu zweit in: JERlat IJZ SSP SSP

De his qui alicubi uadunt Siquis ex nostris habuerit quoquam eundi necessitatem cum quibus Magister ire iusserit eat In uia uero uideat ne in omnibus moribus suis fiat quod cuiusquam offendat aspectum et quod suam deceat sanctitatem sedens ad mensam secundum posse suum silentium tenere studeat

¶Ausgang zu zweit in: JERlat IJZ SSP SSP

Vt nullus solus eat Nullus pedes solus per urbem vadat nec socium sibi sumat nisi qui a Magistro sibi fuerit sociatus uel ab eo qui Magistro absente uices eius gerit provideat autem Magister uel qui uices eius gerit honestam societatem Qui sine mandato uel societate ut predictum est ire presumpserit prima uice in terra sedeat secunda duobus diebus tertia uice septem diebus peniteat et quarta et sexta feria in pane et aqua ieiunet

De processione in hospitali In hospitali ad processionem in quadragesima sancti martini et majori clerici et laici et sorores conueniant et dicto completorio communiter fratres ad dormitorium accedant cum silentio ubi nullus extraneus admittatur ad iacendum et nunquam nudi iaceant sed uestiti camisijs lineis aut laneis aut aliis quibuslibet uestimentis soli jacentes Silentium ibidem usque mane observetur Quod qui ruperit uinum unius diei amittat Si se non correxerit alias puniatur secundum prouisionem preceptoris

¶bekleidet schlafen in: JERlat SSP

De silentio in ecclesia Similiter silentium in ecclesia teneatur ut non possit diuinum officium impediri Siquid autem dicendum fuerit de necessitate in aure fratris dicatur et qui silentium ruperit uinum amittat

De conservanda caritate Caritatem ad omnes homines habere studeant inter se pacem et concordiam habeant Auariciam inuidiam odium detractiones murmurationes et maliciam a se omnino abiciant

De capitulo fratrum generali Per quatuor tempora anni primis diebus ieiuniorum quatuor temporum preceptor domus fratribus suis generale capitulum teneat et de negotiis domus fideliter tractet Qui si tunc forte non fecerit infra octo dies quam citius poterit faciat diligenter

De communitate Magistri Sollicite autem prouideat preceptor ut communitatem fratrum et consuetudinem laudabilem domus et precepta regule per omnia teneri faciat

De communitate ad mensam Preceptor ad communem mensam fratrum semper comedat nisi propter hospites uel alias ex honesta causa seu necessaria remaneat

De electione Magistri Electio uero eius infra mensem post decessum alterius per commune fratrum consilium celebretur Nec eligatur secundum dignitatem gentis sed secundum uite meritum et sapientie doctrinam

De silentio ad mensam Ad mensam sicut ait apostolus fratres panem suum cum silentio comedant Lectionem sine tumultu audiant ne sole fauces cibum sumant sed aures esuriant uerbum dei Quod si necessarium fuerit loqui uni servitorum in aure sub silentio dicat Magister uero maior si uoluerit in audientia omnium pro necessitate loqui potest cum discretione tamen et mensura hoc faciat et post completorium non bibant et in lectis silentium teneant sicut superius scriptum est

¶Schweigen bei Tisch in: BRG1 BRX1 JERlat CSE SSP SO2 BRGg BRG2 GEN LÜB1lat LÜB1mnd LÜB2 IEP KIE

De correctione clericorum Correctio uero clericorum et specialium aliorum ad preceptorem laicum non pertineat sed ad Cardinales quibus a domino papa ipsa domus fuerit commendata Ipsi uero Cardinales ad tempus quamdiu uoluerant alicui clerico de ipsa domo poterunt committere uices suas

De officio clericorum et primitate Prefati uero clerici in diurnis et nocturnis officiis consuetudinem Romanae curie obseruent et primi in refectorio insimul ex una parte ante laycos sedeant prioritate inter eos sacrorum ordinum observata

De conditione clericorum Si quando uero contigerit aliquem de clericis fratribus ad aliquam ecclesiam filiam destinari hoc Magisterr faciat de consensu Cardinalium uel illius cui commiserint uices suas ita tamen quod secundum tenorem priuilegii domini Innocentii pape iij semper in ipso hospitali quatuor adminus sint clerici regulam eiusdem hospitalis professi qui pro nobis et predecessoribus ac successoribus et fratribus nostris uiuis pariter ac defunctis specialiter obsecrantes omnia specialia libere administrent

De correctione clericorum Clerici uero si in hijs deliquerint pro quibus layci sedebunt in terra in refectorio sine mappa in ordinis clericalis honore in terra non sedeant ne ex tali quasi publica penitentia penes graues et bonos qui a modo efficiantur infames sed loco illius pene singulis diebus in quibus sic penitere debent uno priventur ferculo et in loco ultimo sedeant nec dum post clericos sed post laicos fratres suos

De capitulo Semel in ebdomada adminus Magister uel qui locum eius tenuerit cum fratribus capitulum teneat Cum sororibus uero Magister capitulum teneat cum sacerdote fratre et duobus fratribus

De fratribus in fornicatione lapsis Siquis fratrum uel siqua soror deprehendatur in fornicatione uolumus ipsum includi in carcerem et per annum ibi habitet omni occasione remota et uita sua sit talis Sexta feria in pane et aqua ieiunet et per totum annum non presumat carnes manducare nec uinum potare Et post annum si inventus fuerit castigatus et bonis moribus ornatus secundum arbitrium presidentis in conventum cum ceteris fratribus redeat Ita fiat in prima uice et si secunda deprehendatur per duos annos fiat sicut superius est relatum Et si forte quod deus auertat tali facinore fuerit iterum deprehensus omni uita sua absque remedio ibi habitet Feria sexta intra octavas nathalis domini licentiam habeat bibendi uinum et si opus fuerit infra octavas pache similiter Si etiam festiuitas omnium sanctorum euenerit in vj feria quorum uigilia v feria celebratur in pane et aqua liceat ei uti cibis conditis in ipsa festiuitate Et sit in potestate preceptoris cum consilio capituli aliquando si necesse fuerit penam mitigare

¶Fornicatio => am Boden essen + Schläge in: BRG1 BRX1 JERlat IJZ SSP BRGg BRG2 GEN LÜB1lat IEP KIE

De fratribus altercantibus et percucientibus se alterutrum Frater si altercatus fuerit cum aliquo fratre et clamorem preceptor habuerit talis sit pena Septem diebus ieiunet iiii et vj feria in pane et aqua comedens in terra sine mensa et manutergio Et si percusserit xl diebus manducet in terra etsi sanguinem effuderit habitum dimittat Si uero recesserit a domo sine uoluntate preceptoris sui cui commissus fuerit et postea reversus fuerit xl diebus manducet in terra ieiunans iiij et vj feria in pane et aqua et per tantum temporis permaneat in loco extraneo quantum foris extiterit

¶Streit in: JERlat SSP
¶Percussor => zusätzl. Schläge in: BRG1 JERlat SSP BRGg BRG2 LÜB1lat LÜB2 IEP KIE
¶Gehorsam = keine Wanderschaft ohne Erlaubnis => Rauswurf in: BRG1 JERlat SSP BRGg BRG2 LÜB1lat LÜB1mnd LÜB2 IEP KIE

De constitutione horarum Fratres cum ad matutinas surrexerint et in ecclesia fuerint matutinas et horas beate marie stantes erecti uel flexis genibus audiant nisi infirmitas impedierit ad matutinas et horas diei dum psalmi dicuntur lectiones leguntur et responsoria cantantur fratres sedeant sed ad gloriam patris propter reverentiam trinitatis se elevent et ad altare capud inclinent fratres qui ordinati non sunt et in ecclesia non fuerint pro matutinis beate marie pater noster xiii et pro matutinis diei similiter et pro aliis horis singulis beate marie pater noster vii et pro illis diei similiter et pro uesperis ix et pro defunctis similiter

¶Gebete Tagzeiten in: BRG1 SSP GEN BRGg BRG2 LÜB1lat BRX1 LÜB1mnd LÜB2 IEP KIE TVM CSU CSE

De fratribus male habentibus Frater non bene se habens a preceptore suo uel ab aliis fratribus bis atque ter correptus et admonitus fuerit et diabolo instigante se noluerit emendare nobis mittatur pedester cum carta continenti suum delictum tamen procuratio nostra ei donetur ut ad nos uenire possit eumque corrigemus

¶Höhere Instanz bei erfolgloser Ermahnung in: JERlat SSP

De fratribus cum proprio uiuentibus Siquis fratrum in morte sua proprietatem habuerit et uiuensque Magistro suo uel sacerdoti ad utilitatem domus non ostenderit nullum divinum officium pro eo agatur sed quasi excommunicatus cum ipsa proprietate extra cimiterium sepeliatur et si uiuens proprietatem habuerit incolumis eique reperta fuerit et Magistro suo celaverit ac postea super eum inuenta fuerit ipsa pecunia ad collum eius ligetur et per hospitale sancti spiritus uel per alias domos ubi permanserit ducatur nudus et uerberetur a clerico si adest Di uero non affuerit ab aliquo laico fratre durissime flagelletur et per xl dies peniteat ieiunansque iiij et vi feria in pane et in aqua

De proprietariis Omni anno in capitulo pentecosten proprietarii excommunicentur et absolutione recepta restituant pecuniam et vii diebus peniteant iiij et vj feria ieiunantes in pane et aqua Et si secundo reperti fuerint pena duplicetur eis Si tercio idem crimen quod absit incurrerint xl diebus peniteant ab omni fratrum consortio separati

De officio pro fratribus et sororibus defunctis faciendo Cum sit ualde necessarium firmiter precipimus fieri et precipiendo mandamus ut de omnibus fratribus et sororibus uiam uniuerse carnis ingredientibus in omnibus obedientijs quibuscumque obierint in domo sancti spiritus xxx diebus misse pro anima fratris uel sororis celebrentur Presbyteri uero qui fuerint in domo sancti spiritus v missas fratris uel sororis illius reddant Ceteri uero clerici duo psalteria layci fratres si vii salmos sciverint vii uicibus illos dicant Si illos nesciuerint cc pater noster

¶Exequien (Totenmessen) in: JERlat SSP

De iudicio in capitulo De omnibus clamoribus in capitulo iudicetur et discernatur secundum amorem dei et iudicium rectum et hec omnia ut supradiximus ex parte dei omnipotentis et beate marie semper uirginis et sancti spiritus et dominorum nostrorum infirmorum precipimus ut cum summo studio ita per omnia teneatur

De indumentis pauperum Pauperes in yeme laneis uestibus a festo omnium sanctorum usque ad nathalem domini et in estate a pentecostes usque ad festum sancti Johannis adminus xl de pannis ueteribus fratrum et eciam infirmorum uestiantur Hanc autem helemosinam Magister cum consilio duorum fratrum semper indigentibus secundum caritatem dei non specialem affectum uel amorem largiatur

¶Krankenaufnahme mit Beichte und Kommunion und dann Pflege quasi dominus in: SSP SSP JERlat

De pauperibus requirendis Pauperes infirmi per uicos una die cuiuslibet hebdomade et per plateas querantur et in domum sancti spiritus deferantur et cura eorum diligentissime habeatur De orphanis nutriendis et fœminis pregnantibus Orphani infantes proiecti pro posse domus nutriantur et pauperes femine pregnantes gratanter suscipiantur et eis caritatiue ministretur

De servicio pauperum Sorores infirmis hospitalis die martis capita die iouis pedes abluant et linteamina quando precipietur eis abluant

De hospicio Communes pauperes qui in domo hospitalis sancti spiritus hospitari uoluerint pro posse domus libenter suscipiantur De religiosis suscipiendis Si aliquis religiosus ad hospitandum in eadem domo siue in domibus nostris uenerit quasi seruus dei benigne suscipiatur et caritatiue illi subministretur

De hospitio magnatum Si uero aliqua magna persona fuerit speciale sibi hospicium preparetur et secundum possibilitatem domus ei reuerenter seruiatur

De peccatricibus suscipiendis Mulieres peccatrices quecumque pro conseruanda castitate in domo sancti spiritus de Roma per septimanam sanctam uoluerint habitare usque post octavas pasche sine ulla contradictione concedatur eis

De litteris deferendis Nullus litteras portet nisi prius eas audierit legere Et si lectis litteris audierit in eis aliquid contineri unde malum aliquod possit oriri eas nullus portet

De deposito Commendationem nullus recipiat sine conscientia Magistri et aliquorum fratrum excepto hospitalario qui peregrinorum tantum et forensium poterit deposita custodire Vt nulli liceat ecclesiam construere Nullus construere faciat ecclesiam uel domum absque iussu Magistri

De iniuriis euitandis Nullus aliquem fratrem clamare audeat proditorem uel renegatum neque ore fatentem uel mentitum uel filium meretricis et qui in culpis istis ceciderit sine pena non sit sed per vii diebus grauiter puniatur

De familiaritate hereticorum

De sustentandis leprosis Statuimus ut siquis fratrum nostrorum uel sororum in lepre morbum inciderit in domo sancti spiritus prouideatur ei tanquam uni ex aliis fratribus in aliquo loco domus

De receptione munerum Siquis ex nostris rem sibi collatam celaverit puniatur et tanquam proprietarius iudicetur Et si frater aut soror eulogias uel munusculum acceperit a parentibus uel amicis suis non audeat ea sibi retinere nisi de licentia et uoluntate preceptoris

Vt nullus uestes uendat uel emat Precipimus firmiter et districte ut nullus presumat uestes uendere uel emere nisi de consensu Magistri uel Camerarij ut sicut pascimini ex uno cellario sic induamini ex uno uestiario et uestimentum sit humile sicut scriptum est et a Magistro uel Camerario emptum Si uero aliter factum fuerit Magister accipiat

Si aliquis inciderit in heresim Siquis fratrum quod absit in heresim ceciderit uel hereticorum scienter participationem et familiaritatem habuerit et hec ad noticiam Magistri uel fratrum peruenerit domino pape denuncietur uel eius uisitatori Siquis autem alicui fratrum tantum crimen objecerit quod probare nequiverit penam paciatur quam passurus esset alter Siuero aliquis ex familiaritate hereticorum suspectus fuerit coram capitulo moneatur et mandetur ei ex parte capituli ut eorum familiaritarem uitet Qui si post preceptum capituli uitare noluerit in carcere segregatus ab aliis penitentiam agat

Qualiter fratres a fratribus sunt corrigendi Fratres si duo uel amplius fuerint et unus illorum nequiter et male uiuendo se habuerit alter frater non debet eum diffamare neque populo neque preceptori sed primo per se ipsum castigare et si se noluerit castigare adhibeat secum duos uel tres ad eum castigandum Et si emendaverit se inde gaudere debet Si se noluerit emendare tunc culpam eius scribens secreto mittat Magistro suo et secundum quod Magister iusserit ita fiat de illo

Qualiter frater fratrem debeat accusare Frater alium fratrem accusare non debet nisi possit bene probare Quod si de illo crimina dixerit et in probatione defecerit eandem penam quam ipse passurus esset sustinebit

Qualiter fratres crucis uexillum putare debent Fratres omnium obedientiarum qui nunc uel inantea offerunt se deo et hospitali sancti spiritus crucis signum in capis et mantellis deferant in capis ante pectus in mantellis autem in sinistro latere ut per illud uexillum et operationem et obedientiam deus nos custodiat et a diaboli potestate nos in hoc seculo et in futuro defendat in anima et corpore et similiter omnes benefactores nostros

De obsequiis fratrum defunctorum et peregrinorum Precipimus etiam ut omnia corpora mortuorum atque aliorum christianorum qui post horam omnium uesperarum obierint sepeliri usque incrastinum differantur et in hospitali ubi obierint non sine lumine iaceant in feretris de quibus indicitur ut ante primam ad ecclesiam efficiuntur De cunabulis puerorum Ad opus infantium peregrinarum mulierum qui in domo sancti spiritus nascuntur parua cunabula fiant ut seorsum soli iaceant ne aliquid incommodi infantibus possit euenire Vt Magister proprietatem non habeat Magister etiam proprietatem non habeat Et si inuentus fuerit in morte habere sine conscientia clerici fratris hospitalis cui Cardinalis commiserit uices suas et Camerarii et aliorum duorum fratrum nullum pro eo sicut scriptum est officium a fratribus agatur sed quasi excommunicatus extra cimiterium sepeliatur De discretione senum et puerorum Senes et pueri in discretione preceptoris permaneant De Rectoribus filiarum domorum Omnes flliarum domorum rectores quas genuit domus sancti spiritus de Roma a Magistro et capitulo in ea rectoriam uel habitum suscipiant nec ipsi aliquem uel aliquam absque iussu Magistri presumant recipere quod si fecerint habitum amittant et pro excommunicatis iudicentur et periuri habeantur Ne uxoratus uel coniugata recipiatur Si aliquis uel aliqua matrimonio legali coniuncti fuerint nullo modo in ordine nostro ad habitum recipiantur quia scriptum est Quod deus coniunxit homo non separet De electione Magistri Postquam uero Magister electus fuerit si forte deprehensus fuerit culpabilis admoneatur a fratribus usque ter Et si a prauitate quod absit uiam suam non conuerterit domino pape denuncietur uel Cardinali uisitatori quem dominus papa dederit et pena debita corrigatur et etiam deponatur si iustum fuerit et culpa eius hoc exegerit et alius qui dignus sit in loco eius subrogetur De Camerario domus Domus semper habeat Camerarium qui plenam habeat potestatem administrandi et prouidendi in necessariis fratrum et sororum et pauperum tamen cum consilio Magistri et capituli et singulis kalendis teneatur reddere rationem et si tunc non fecerit infra spacium octo dierum facere non postponat Quod sinon fecerit dumtamen fuerit requisitus a Magistro et fratribus in ij et iiij atque vj feria in panem et aquam ieiunet quousque id fecerit et alias secundum prouidentiam Magistri et fratrum si in proteruia manserit puniatur Et si aliquis de capitulo rationem audire renuerint Magister cum residuis audiat Quod si Magistri negligentia uel malicia differretur idem Magister huic pene subiaceat ut vj feria in pane et aqua ieiunet Clerici uero fratres si uoluerint intersint ut si minus bene actum uiderint super hoc maneant fratres suos Et si se neglexerint emendare proclament ad dominum papam uel ad Cardinalem qui eis fuerit deputatus De prouentu domus et expensis Uolumus etiam ut omnes intrate uel prouentus domus reponantur in uno scrinio in quo sint tres serrature et tres claues quarum unam teneat Magister aliam capitulum et aliam Camerarius Ita tamen quod prouentus qui prouenerint primo ueniant ad noticiam Magistri et Capituli et Camerarii et extunc in scrinio reponantur Camerarius uero ex isto scrinio recipiat sumptus domus quos facere debet et in ipso scrinio sigillum imponatur capituli De infirmaria fratrum Uolumus ut una domus sit pro infirmis fratribus et unus frater sit infirmarius qui de eis curam et solicitudinem habeat diligentem Qui etiam habeat seruientes quot sibi sunt oportuni et quod recipiat a Camerario xx libras prouenientium in ascensione domini et expensis illis si plus fuerit ei oportunum tribuatur ei a Camerario sine contradictione alicuius usque ad alium annum Et que sibi pro infirmis pecierit de cellario tribuatur Et ipse infirmarius ter in anno teneatur reddere rationem De contumacia domorum filiarum Si aliqua domus sancti spiritus in rebellionem contra preceptum regule insurrexerit per Magistrum cum consilio capituli acriter puniatur Et si obedire noluerit Romane ecclesie denuntietur et per eius mandatum etiam secularis potencie auxilium requiratur De iuramentis fratrum Statuimus ut nullus omnino fratrum iuret nisi pro necessariis et legitimis causis domus et tunc prebeat iusiurandum Laycus de consensu preceptoris clericus uero de mandato Cardinalis qui eis protector fuerit deputatus uel illius cui ipse Cardinalis commiserit uices suas nec non et conscientia preceptoris Quomodo fratres sunt suscipiendi Quando aliquis fraternitatem exigit hospitalis sancti spiritus preceptor cum fratribus consilium habeat si ipsum recipere uoluerint Siuero illum receperint ueniat coram fratribus in capitulo et preceptor inquirat ab eo si fraternitatem domus uoluerit religionem sustinere poterit si castitatem seruauerit si obedientiam tenuerit si sine proprio uixerit in corde suo prouideat antequam professionem faciat Nam antea cum in dominio suo fuit quod uoluit fecit Sed cum in religione erit in potestate alterius erit Si uero dixerit religionem cum dei auxilio sustinebo et precepta domus uoluntarie adimplebo et dum uixero dominis infirmis seruus ero Iterum preceptor inquirat ab eo si uxorem habuerit aut iurauerit et si promissionem cuiquam religioni fecerit aut debitum habuerit Si ipse omnia ista negauerit recipi poterit Si uero dixerit quod uxorem habuerit uel iurauerit uel alterius religionis fuerit seu promissionem fecerit uel debitum habuerit non recipiatur nisi litteras ab episcopo seu a monasterio suo habuerit et debitum soluerit De receptione alicuius in probatione Nulli concedatur introitus ordinis nostri nisi unius anno spacio probetur Regula et constitutiones tunc ei legantur per ordinem et dicatur ei Ecce lex sub qua militare uis Qui si regulam et constitutiones domus et cuncta sibi imperata obseruare promiserit et cum humilitate habitum pecierit ei concedatur habitus et de officio suo semper in domo seruiat Et hoc de licentia preceptoris uel illius qui uices eius gerit Qui sirenuerit facere tanquam elatus et inobediens puniatur Non enim uidetur seruum se pauperum statuisse qui quod in seculo egit pro suis necessariis acquirendis pro pauperibus ipsis facere dedignetur De promissione novitiorum Ego N offero trado meipsum deo et beate Marie et sancto spiritui et dominis nostris infirmis ut omnibus diebus uite mee sim seruus illorum promitto castitatem cum dei auxilio seruare et sine proprio uiuere et uobis domino fratri N tanquam uicario preceptoris domini N hospitalis sancti spiritus in saxia de urbe nomine ipsius preceptoris et successoribus suorum obedientiam tenere et sic in manibus domini preceptoris meam facio professionem generalem et bona ipsorum pauperum fideliter custodire Sic deus me adiuuet et hec sancta euangelia Et offerat se cum libro ad altare De receptione nouiciorum Prior dicat Per promissionem quam fecisti deo et beate marie et sancto spiritui et dominis nostris infirmis recipimus te et animam patris tui et matris tue in missis matutinis ieiuniis et orationibus helemosynus et in cunctis beneficijs quae fiunt et fient in domo sancti spiritus ut deus talem partem tibi retribuat qualem unusquisque nostrum habere expectat Et domus sancti spiritus panem et aquam tibi promittit et uestem humilem dabit Quo finito preceptor uel Magister siue prior accipiat mantellum et ostendit ei crucem et osculetur eam et ponat ad collum eius dicens per crucis hoc signum fugiat ate omne malignum et christus te perducat ad regnum eternum amen Hoc facto incipiant cantare Veni creator spiritus Hijs dictis fratres proni in terra preces pro eo ad deum faciant et prior uel aliquis sacerdos incipiat psalmum Deus misereatur iiii cum Gloria patri iij kyrieeleison Pater noster Et ne nos Saluum fac seruum tuum Mitte ei domine Esto ei domine turris fortitudinis Domine exaudi orationem meam Dominus uobiscum Et cum spiritu tuo oremus Protege domine famulum tuum uel famulam tuam et gratie tue in eo dona multiplica ut ab omnibus tueatur offensis et a temporalibus non destituatur auxiliis sed sempiternis gaudeat institutis per dominum Alia oratio Deus cui proprium est misereri semper et parcere suscipe deprecationem nostram et quem delictorum cathena constringit miseratio tue pietatis absoluat per Alia oratio Deus qui apostolis tuis sanctum dedisti spiritum concede famulo tuo pie petitionis effectum ut cui dedisti fidem largiaris et pacem per Qualiter societas petentibus detur Cum aliquis societatem fratrum petit et orationibus eorum uoluerit se commendare in capitulo prosternatur in terra et incipiat prior hos psalmos Leuaui oculos De profundis Ecce quam bonum Kyrieeleison iii Pater noster Et ne nos Saluum fac seruum tuum Deus meus sperantem Mitte ei domine auxilium de sancto Et de sion tuere eum Ostende nobis domine misericordiam tuam Domine exaudi orationem meam Dominus uobiscum oremus Deus qui es fons totius misericordie spes et consolator lugentium uita et salus ad te clamantium exaudi preces famuli tui et illorum qui se in nostris orationibus commendant ut enim tue potentie dextera protegat et defendat quatenus tibi soli domino secura mente ualeat seruire atque ab omni temptationum molestia liberatus tranquilla pacis salutis pietati tue continuas agere gratias mereatur per dominum Alia oratio Deus Qui es iustorum gloria et misericordia peccatorum pietatem tuam humili prece deposuimus ut famulum tuum illum benigne recipias et pietatis tue ei custodiam impendas ut ex tota mente tibi deseruiat et sub tua protectione consistat et si quando eius extrema dies aduenerit societatem sanctorum percipiat cum quibus inenarrabilem gloriam sine fine possideat per Alia oratio Precamur te domine Ut intercedente beata dei genitrice Maria cum omnibus sanctis tuis famulo tuo illo indulgentiam tribuas peccatorum opus eius perficias in bonum misericordiam et gratiam tuam ei concedas fide spe et caritate eum repleas mentem eius ad celestia desideria erigas et ab omni aduersitate eum defendas et ad bonam perseuerantiam perducas per Post hec detur illi cum libro et stola petita societas priore uel sacerdote ita dicente Damus tibi societatem nostram et participationem orationum nostrarum et beneficium elemosynarum nostrarum Deo gratias Postea osculetur a fratribus et scribatur in libro confraternitatis et illud etiam quod dare promiserit in unoquoque anno et cum defunctus fuerit in calendario conscribatur Quando aliquis offertur in pueritia ex deuotione paterna Domine deus omnipotens qui es incomprehensibilis et immensus qui tuum plasma uocatione sancta eligere dignata es concede huic puero uitam honestam conuersationem studiosam orationem placabilem quatenus dignus efficiatur societate sanctorum per te qui es benedictus in secula seculorum amen Ut nullus nostrum intret alterum ordinem Nullus audeat ordinem nostrum temere transmutare nisi ad arctiorem uitam ierit et hoc cum litteris capituli sui faciat Vt nullus penas statutas renuat Siquis fratrum in superbiam eleuatus penam statutarum obseruare renuerit duplicetur ei pena quam si non complerit coram capitulo moneatur Quod si ad mandatum capituli non fecerit crux ei auferatur sine uoluntate capituli non reddenda Si autem cruce sibi ablata obedientias sibi iniunctas obseruare non uellet secundum formam priuilegii sicut turbator domus puniatur De obedientia Precipimus in uirtute obedientie fratribus et sororibus nostris obedientiam bonam non solum exhibere Magistro sed precipimus ut in bonis obediant sibi ipsis adinuicem fratres scientes se per hanc obedientie uiam se ituros ad christum De forma iuramenti quam Magister prestabit Ego talis n Magister hospitalis sancti spiritus iuro et promitto quod negotia ipsius hospitalis boni fide tractabo ad honorem dei et utilitatem ipsius domus ad sustentationem pauperum et infirmorum de quibus cum auxilio dei diligentem curam ego ipse habebo et ab aliis faciam adhiberi helemosynas et prouentus eiusdem hospitalis non conuertam in alios usus nisi ad quos sunt specialiter deputati uidelicet ad sustentationem pauperum et infirmorum hospitum et familie de quibus nichil fraudulenter transferam uel transmittam ad aliam domum uel aliam quamcunque personam possessiones et instrumenta eiusdem hospitalis nullo modo distraham nec aliquo titulo alienabo inconsulto Romano pontifice cui ero per omnia obediens et fidelis sic deus me adiuuet et hec sancta dei euangelia De puellis coniugandis uel retinendis Omnibus puellis proiectis domui sancti spiritus que ad seruitium pauperum remanere desiderant et uiuere sub obedientia et castitate et sine proprio ad curam pauperum principaliter intendendo promitunt concedatur eis panis et aqua domus alie autem maritali coniugio copulentur De intercessione pro fratribus Nolumus autem ut si aliquis frater penas incurrerit quas hec institutiones continent et ipsas exsolueret si contigerit ibidem aliquem ex magnatibus interesse seu religiosos personas aduenire qui Magistro et Capitulo preces fundant ut eidem fratri patienti indulgere dignetur suorum precaminum interuentu Magister et capitulum eum libenter et liberaliter debeant exaudire Vt omnes in communi dormitorio iaceant Nolumus ut nullus fratrum uel sororum seu oblatorum ad cubandum cameram habeat specialem sed omnes in communi iaceant dormitorio et camerarius in eodem habeat scrinia iuxta lectum in quibus sint sumptus domus quia thesaurum domus ab omnibus tutius credimus custodiri in communi dormitorio constitutum quam in camera speciali singulari custodie mancipatum Vt qui habent habitum presint Nolumus ut si frater domus qui habet aliquam baliuam et cum eo oblatus steterit idem frater presit oblato habitum non habenti Ut femine capita fratrum non lauent Capita fratrum fmine non lauent nec pedes nec lectos eorum faciant nec calceamenta eorum abstrahunt Similiter nec fratres feminarum sed uiri uiris et mulieres seruiant mulieribus nisi causa infirmitatis et hoc de mandato Magistri De fratre percutiente seruientem Frater si seruientem domus percusserit uel preceptor hoc uiderit uel clamorem inde habuerit peniteat per septenam Si sanguinem fecerit excepto de naso per xl dies Si uero per plagam illam obierit habitum perdat et ad dominum papam tendat et ab eo penitentiam accipiat Postea si litteras domini pape secum attulerit et misericordiam quesierit salua iustitia domus per xl dies penitentiam illo egente recipiatur De seruiente contra fratrem rixante Seruiens si contra fratrem rixatus fuerit et ipse frater clamorem fecerit preceptori seruiens per palatium iusticiam reddat Si uero latronem aut fornicatorem uel male factorem uocauerit et hoc per fratres probare nequiuerit per palatium et claustrum uerberetur et usque ad portam percuciendo ducatur et a domo proiciatur et merces sui seruitii sibi reddatur De seruientibus si furtum fecerint Seruientes si aliquam rem hospitalis uel panem integrum furati fuerint aut uendiderint et pro certo probari poterit res ille quas furati fuerint ad collum eorum ligentur et per palatium usque ad portam uerberentur et panem in manibus suis ponitum a domo proiciantur et postea conuentio qua seruierint eis reddatur De fratre transmittendo in alias domus Statuimus ut si frater domus sancti spiritus de urbe moraturus in aliqua domo filia transmitatur honorifice recipiatur ibidem et primus sit ibi post illum qui prefuerit in eadem nisi propter excessum suum uel culpam transmittatur De seruientibus rixantibus Seruientes si inter se rixati fuerint et clamor ad preceptorem et fratres peruenerit rei qui offensas fecerunt coram omnibus per hospitale corrigijs uel uirgis fortiter uerberentur Quod si iniuriosis uerbis uel sanguinolentis uerberibus sese offenderint aut gladiis uel lapidibus seu cultellis se percusserint reis qui per testes fuerint comprobati hec eis pena inferatur Per claustrum et hospitale usque ad portam ducantur nudi et durissime corrigiis flagellentur et a domo eiciantur mercesque eorum retineantur De fratribus recipiendis Uolumus ut nulli tradatur habitus nec ullus in oblatum uel in probatione recipiatur ibidem nisi in capitulo generali preterquam quod si necessitas duxerit aliter faciendum scilicet ut preter generale capitulum aliquis recipiatur ibidem et tunc fit de congruentia domini Cardinalis De helemosynis colligendis Pro helemnosynis uero colligendis fideles et honeste transmittantur persone quae sobrie uiuant et caste et laudabiliter conuersentur ne inde ordo regularis uilescat et deuotio hominum retardetur Vt nullus extraneus in domo retineatur Statuimus ut nemini ab octo diebus ultra uictum in domo uel extra domum exhibeatur absque consensu et uoluntate preceptoris et capituli Ad matutinum uero omnes surgant quando alii religiosi surrexerint de urbe De Visitatore Quoniam domus ipsa sancti spiritus de bonis Romane ecclesie dotata est decreuimus ut semper a domino papa Cardinalis petatur qui eiusdem domus uisitator sit et protector De his qui superbiunt pro bonis que faciunt Siquis propter bona que deus per eum in domo fecerit fortasse elatus communem fratrum uitam renuerit obseruare et eam duxerit segregatam quasi sufficienter bene fuerit operatus et quod suis meritis exigentibus deceat ipsum mensa refectorio dormitorio et singulis alijs specialibus prepotiri acriter puniatur adiunctis vii diebus in pane et aqua sedens in terra sine mapula quia taliter se habentem ypocritam credimus et pomposum et quod bona que egerit non pro anime sue salute fecerit sed ad quandam inanem gloriam aut ad tempus seruiens in tempore requiescere mores secutus illius de quo dicitur in euangelio Anima mea habes multa reposita in annos plurimos requiescere comedere epulare De hijs qui transeunt alicubi quam ubi preceptor mittit Precipue hoc uitium radicitus amputandum est de ordine nostro ne quis presumat transire de loco ad locum sine iussione Magistri Quod si fecerit secundum Magistri arbitrium puniatur Nec presumat quisquam referre foris quecumque uiderit aut audierit in capitulo quia plurima destructio est quod siquis presumpserit vii diebus peniteat et iiij vj feria in pane et aqua ieiunet Vt nullus aliquid inhonestum de domo dicat Nullus autem aliquid inhonestum de domo uel de fratre suo alicui extra domum reuelare presumat nisi domino pape uel fratribus eius seu uisitatori Quod si de aliquo compertum est habitum amittat si autem amplius id fecerit cum Magistri consilio acriter puniatur De uicario Magistri eligendo Magister ordinis nostri si habuerit quoquam eundi necessitatem conuocet congregationem ipse et dicat quo iturus est Et de fratribus eligatur unus a Magistro et capitulo qui usque ad redditum suum regat domum Ipse uero qui eligitur non sit multum edax et non elatus non turbulentus non iniuriosus non tardus non prodigus sed timens deum animam suam custodiat sitque memor uerbi apostolici qui bene administrauerit gradum bonum sibi acquirit infirmorum infantium hospitum et pauperum cum omni sollicitudine curam gerat sciens se quia sine dubio de omnibus in die iudicii rationem redditurus est Et siquis ex eis aliqua inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis correctus semel et iterum atque tertio si emendare noluerit deponatur et alter in loco eius qui dignus sit succedat Ut nullus habitum dimittat Siquis habitum spontanea uoluntate dimiserit sine consilio capituli absque certa pena non recipiatur et disciplina iiij et vi feria Uel si ieiunium ante tempus soluerit uel se a communi mensa subtraxerit absque licentia preceptoris uel qui biberit usque ad ebrietatem septem diebus peniteat et iiij et vj feria sit in pane et aqua postea a preceptore corripiatur et si in ebrietate sua perseuerare uoluerit et noluerit emendare ad domum mittatur in qua uini habundantia non existat nec inebriari ualeat De Balliuis domus Uolumus ut omnes Baliue domus distribuantur de uoluntate Magistri et totius capituli stabiliantur et auferantur Et siquis fratrum uel sororum contra consilium sanioris partis capituli ire temptauerit uel cum indignatione a mensa surrexerit xiiij diebus peniteat De comminationibus et indulgentijs Nullus fratrum alteri faciat comminari nec etiam preces pro se procuret offerri ut baliuam habeat uel retineat uel aliquid indulgeatur sibi contra regularia instituta Qui contra hec fecerit ab omni fratrum societate proiciatur Vt eidem regule sorores subiaceant cum fratres Quicquid in regula statutum est de fratribus et de sororibus intelligitur ut eidem regule subjaceant quia indignum satis uideretur si in domo sancti spiritus acceptio uel correctio fratrum uel sororum duobus modis fieret Vnde ordinatum est ut sicut sub una regula uiuimus ita sub eisdem iudiciis regule subjecti esse debemus De hijs qui sine iussione preceptoris iunguntur excommunicato uel inhobedienti Siquis frater uel soror presumpserit sine iussione preceptoris uel qui eius uices gerit fratribus uel sororibus excommunicatis uel inhobedientibus se iungere ut loqui cum eo uel mandatum eis dirigere similem patiatur excommunicationis penam uel uindictam De fratre inhobediente Si preceptor fratri preceperit ut aliquam domum sancti spiritus uel aliquod negocium domus faciat et ipse facere noluerit sit in septena Si secundo renuerit similiter sit Siuero per obedientiam preceperit et obedire ille frater noluerit habitum et baliuam quam habuerit amittat Si quarto per obedientiam preceperit sit in carentena et in carcere ponatur comedens panem et aquam Si uero misericordiam pecierit habitus sibi reddatur et ad domum aliam transmittatur De fratre in uilla iacenti Frater si in uilla iacere presumpserit leuitate corporis sui siue timore Magistri uel quoquomodo et domus propinqua fuerit et in ea iacere noluerit amittat habitum Et si a domo recesserit et postea reuersus fuerit et misericordiam pecierit recipiatur et quantumtemporis foris extitit tantum in loco extraneo permanebit Termino expleto Magister cum fratribus habitum sibi reddant et si eis uidebitur expedire per xl dies peniteat et iiij et vj feria in pane et aqua ieiunet De fratre fallente Frater si monetam in uillam aut manticam aut bisatias suas commendauerit et ad noticiam Magistri peruenerit et Magister de pecunia et rebus alijs inquisierit et ille pannos suos in uillam commendasse se dixerit per xl dies peniteat Si uero pecuniam et bisatias suas in uillam commendasse negauerit et postea bisatie inuente fuerint furti iudicio condempnetur in dispositione tamen Magistri ponatur De fratre fugiente Frater si monetam in domo uel in hospitali acceperit uel aliquid aliud et ad secularia fugerit et pecuniam illam uiuendo luxuriose uel aliter dissipauerit et postea ad emendationem uenerit in prouidentia Magistri fratrum ponatur si fuerit recipiendus Et si eum receperint per xl dies peniteat et habitum ei reddere debent De fratre superbo et irreligioso Frater si rem hospitalis uel domus Comitibus Baronibus et secularibus quibuslibet mutuauerit uel pleianam fecerit uel sub pignore pro aliquo seculari rem hospitalis posuerit habitum amittat et a domo proiciatur Si frater nouiter sit receptus a Magistro per habitum suum coniuretur si non a fratribus preceptum istud audiuit si autem se non audisse dixerit per xl dies peniteat De fratribus post completorium rixantibus Fratres si post completorium in domo rixati fuerint uel in dormitorio uerba otiosa inter se dixerint primo debent corripi Si secundo cessare noluerint septene iudicio puniantur Si tertio iniquis sermonibus litigauerint uidelicet manutenentes reges et principes puniantur per xl dies Solent hee inuidie frequenter destructionem generare Vnde tanquam ruina domus debet a fratribus euitari corripiunt enim mores bonos colloquia praua De hijs qui lapsi sunt in fornicationem Frater uel soror si peccatis exigentibus in fornicatione ceciderit qu nunquam eueniat si occulte peccauerit occulte puniatur uel peniteat et sibi congrua penitentia iniungatur Si autem comprehensus et publicatus peccato fuerit in eadem uilla in qua facinorem perpetrauit domonica die post missas quando populus ab ecclesia eggressus fuerit uidentibus cunctis exuatur et a preceptore suo si clericus fuerit uerberetur Siuero laicus fuerit ab aliquo cui clericus iniunxerit corrigiis uel uirgis durissime flagelletur ac de omni societate nostra expellatur Postea uero si deus cor suum illustrauerit et ad domum pauperum redierit atque se reum et peccatorem atque legis dei transgressorem confessus fuerit et emendationem promiserit recipiatur et pena sibi digna imponatur et per annum integrum in loco extranei teneatur Et in hoc spacio uideant fratres rationem suam postea faciant quod melius sibi uidebitur De capitulo in pentecosten faciendo Ad capitulum uenientes domus in qua debet teneri mundetur fratres in ea coadunentur et prior ecclesie cum processione clericorum diacono reuestito et subdiacono ad capitulum ueniat et incipiat Veni creator spiritus ter flectentes genua cum fratribus et tertia uice cantato uersu Veni creator spiritus cantetur totus ymnus Quo finito diaconus euangelium legat Cum uenerit filius hominis in sede magestatis sue Euangelio dicto processio ad ecclesiam redeat fratribus in capitulo remanentibus Tunc prior aut frater alius sermonem faciat Sermone dicto Magister domus fratribus institutionem domus sancti spiritus ostendit helemosinas postea uiuorum et defunctorum quas secum detulerunt requirat deinde fratribus iubeat ut unusquisque baliuam suam reddat Hijs peractis proprium a fratribus exigat postea domorum continentiam et baliuarum a fratribus inquirat si habent animalia debitum aut uictualia et si sint omnia prospera Et taliter poterit cognoscere quis deterius aut melius tractauerit domum aut officium siue baliuam sibi commissam Et si Magister de aliquo fratre uoluerit clamorem facere uel aliquis frater aduersus fratrem fratres audiant clamorem similiter et responsionem Clamoribus auditis fratres iuxta clamorem iustum iudicium iudicent Et reus qui per testes probatus fuerit secundum tenorem regule adimpleat iusticiam domus Hijs dictis Magister cum quibusdam defratribus eligat hospitalarium priorem in ecclesia Camerarium in domo et thesaurarium siue de illis qui antea fuerant siue de aliis qui precepta domus et negocia fideliter possint ac salubriter adimplere hijs itaque electis ad capitulum redeant Magister et fratres electionem dicant et Magister eis baliuas assignet osculum pacis tribuens Similiter preceptores discreti sint in ceteris domibus ordinatis Iterum Magister si de aliquo facto uel domus negocio fratrum consilium interrogauerit fratres prout melius poterunt consilium prebeant Omnes autem esgardi et electiones in prouidentia capituli et eius discretione ponantur Capitulo expleto prior ecclesie pro pace preces pro domino papa pro regibus pro fratribus et benefactoribus nostris et cetera cum orationibus dicat Orationibus dictis fratres Magistrum osculantes et inter se osculum pacis dantes ad baliuas suas cito remeantes animalia et res domus que intus et foris sunt bene custodiant uineas fodere terras excolere et seminare faciant Ymnus