Wortlaut-Übereinstimmungen mit: — JERlat : 13.3235 — COE : 9.5238 — AAR : 9.5238 — 7 : 8.6741 — ANG : 8.1416 — PAR : 6.7956 — GENLep2 : 5.8522 — LMC : 5.7143 — KOV : 5.059
Themen-Verweise zu Übersichten und verwandten Texten
Etw. Varianten
Abweichungen (außer rein orthogr.) der nächst verwandten Texte
Anmerkungen zum Inhalt
Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo secundo dominus Petrus venerabilis Ruthenensis episcopus consilio prudentium clericorum ac laicorum a fratribus et sororibus hospitalis quod situm est in Albrac hujusmodi regulam constituit observari
l Primo quidem eos considerare oportet quod in domo pauperum et ad hoc ut eis serviant convenerunt Non ergo rebus alienis quasi fures sive predones in commessationibus et ebrietatibus abutantur nec querant ibi dominari sed famulari Honor quippe et injuria pauperum recurrit in Christum
2 Et summopere curent ut in omnibus bonis domus pauperes semper precedant ut domini illi subsequantur ut servi Contempta itaque omni superfluitate ciborum et vestium mediocri victu atque vestitu contenti sint quales esse debent sobrii videlicet et casti modesti humiles et quieti hospitales invicem sine murmuratione unanimes in charitate quia charitas operit multitudinem peccatorum Et in hoc patebit eos esse ministros et discipulos Christi si dilectionem habuerint ad invicem In incessu vultu et habitu et in omni corporis gestu humilitatem preferentes pestem superbie que initium et consummatio est totius peccati ante omnia fugiant quia turpe est omnino humiles esse dominos et ministros superbos
3 Postquam autem frater aut soror in prefata domo semel recepti fuerint nunquam postea pretiosis utantur vestibus sed laneis cooperiantur pannis candidis brunis aut nigris lineis quoque mediocribus qui nec nimis grossi sint nec nimis subtiles In numero quoque vestium modum non excedant sed juxta facultatem domus et juxta magistri sui arbitrium quod eis ad tuendam sui corporis infirmitatem sufficere possit patienter accipiant Pelles etiam animalium sylvestrium nisi domesticorum tantum nemo ex eis induat
4 Nunquam ante tempus per alienas domos comedere ac bibere absque magistri licentia cuiquam liceat in diebus jejunii post nonam in aliis diebus post tertiam ad prandium post vesperas ad cenam Donec omnes conveniant sese invicem expectent ut omnes simul ad mensam accedant Cumque Domino vota gratiarum persolverint sacerdotes et clerici si ibi fuerint primi in capite deinde ceteri sicut magistri ordinaverint sedeant cum timore et simplicitate de eodem pane et de eodem pulmento manducantes et de eodem vino bibentes In silentio permaneant nec nisi necessitate cogente os ad loquendum aperiant et quod necesse fuerit cum modestia et suavitate requirant Si vero magister singulorum vires et imbecillitates considerans aliquid misericorditer alicui facere voluerit non murmurent nec dedignentur alii sed potius gaudeant si distribuatur unicuique prout opus fuerit In fine convivii sicut in principio Deum laudare decebit
5 Quarta feria et sexta et septima a carne et a sagimine abstinebunt in sexta jejunabunt nisi magna solemnitas sive octave precipue intervenerint aut infirmitas corporis seu labor operis aut estus caloris impedierit
6 A septuagesima usque ad Pascha et a prima dominica Adventus usque ad Nativitatem Domini carnem non manducabunt Quocumque autem die vel quocumque tempore ipsi abstineant benignitas et humanitas pauperum observetur eorum dumtaxat qui in hospitali infirmi jacuerint in carne et sagimine et necessariis ministrandis non derelinquantur IN diebus quibus carnem comedere licebit una tantum carne contenti sint nisi precipua festivitas intervenerit sive magister domus sponte sua dare voluerit Preter ad commune prandium sive ad cenam nemo prorsus aliquid comedat Cum autem sitierint qui in villa fuerint bibant in hospitali tantum qui extra villam fuerint bibant sed cum socio
7 Non in una domo viri jaceant cum mulieribus sed in separatis domibus seorsim viri seorsim mulieres Singuli per singulos lectos dormiant Postquam vero accubitum [B1]ierint orent Patrem [B2]et silentium teneant donec surgant
8 Summo mane ad ecclesiam pergant nisi quos infirmitas corporis aut necessitas domus detinuerit et qui ecclesiam ierint ibidem attento corde et humili corpore divina verba audientes pro se et pro fratribus et pro benefactoribus domus et pro omni populo christiano Dominum deprecentur Mulieres in ecclesia non legant Omnes ejusdem domus laici fratres sive sorores per singulos dies pro matutinis et ceteris divinis horis orationem dominicam tricegies dicant
9 Nullus causa oblationum seu vigiliarum sive etiam eleemosynarum seu alia quacumque causa reliquias que de mensa communi superaverint sive quelibet bona domus nisi quantum magister seu dispensator domus permiserit retinere presumat
10 Nullus sese excuset quin libenti et prompto animo omnia que sibi magister imperaverit faciat Et cum ille non interfuerit obediant illi quem ipse dimiserit pro se Hoc eis denique pernecessarium est ut obedientiam et castitatem custodiant et sine proprio vivant nam sine his tribus ad salutem animarum nullo modo pertingere possunt Melior est sane obedientia quam victime et quasi scelus idolatrie est nolle quiescere Adam quoque per inobedientiam perdidit paradisum Abraham propter obedientiam pater multarum gentium esse meruit Joseph quoque propter castimoniam principatum Egypti meruit Aman vero propter suam incontinentiam periit Qui autem de rebus quas Deo voverint aliquid subripuerint Ananie et Saphyre judicium incurrunt et qui de re communi propria sibi facere et marsupia sua augere non metuunt Jude prius furis et postea proditoris mortem et damnationem acquirunt Idcirco qui de inobedientia seu impudicitia vel de proprio sine magistri licentia retento publice convictus et comprobatus fuerit huic pene subjaceat quadraginta diebus a liminibus ecclesie projiciatur et a communi quoque mensa fratrum segregatus super nudam humum sedeat et absque omni linteamine comedat ut per illos quadraginta dies quarta et sexta feria in pane et aqua jejunet diebus tantum dominicis carnem manducet nec in stratu suo lineis pannis utatur excepto eo quod magister domus ei misericorditer dare voluerit Idipsum judicium ponatur super eum qui alium percusserit aut turpibus convitiis lacessierit[B3] si juriaverint[B4] si contenderint si alterum detraxerint non sine penitentia alicui dimittatur sed tribus aut septem diebus aut sicut magistro domus visum fuerit puniatur
11 Quotienscumque in aliquo peccaverint cito enim labitur humana mortalitas cito confiteantur atque peniteant nam morbus [B5] inveteratus cum difficultate curatur Cum vero boni aliquid egerint non per jactantiam aut inanem gloriam humanis oculis ostendant sed per hoc soli Deo placere appetant
12 Illud quoque observandum est ne cum illis personnis colloquium seu contubernium habeant unde mala suspicio oriatur nihilque in eis omnino appareat[B6] quod oculos intuentium offendat
13 Qui scierit fratrem suum peccare prius corrigat eum inter se et ipsum solum deinde nisi correptus fuerit adhibeat unum vel duos ad ultimum si eos non audierit dicat magistro Nullus tamen de alio per suspicionem male loquatur nisi manifestis indiciis probare potuerit vera esse que dixerit Et quia mors et vita in manibus lingue non solum a murmurationibus et detrectationibus turpibus et malignis verbis abstineant verum etiam a jocosis quantum possibile fuerit Nam de verbo otioso in die judicii reddenda est ratio
14 Cum surrexerint vel cubitum ierint signum sancte crucis sibi imprimant et juxta apostolum quecumque in verbo aut in opere fecerint omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi faciant
15 Magistrum suum non solum ut dominum timeant sed quasi patrem venerentur et diligant et pro posse suo in cunctis ei obediant Ipse tamen magister erga singulos eorum paternum affectum habeat et juxta possibilitatem suam unicuique quod necesse fuerit libenter et hilariter faciat
16 Sint ergo fraternitatis amatores sese compatientes honore invicem prevenientes ita ordinate et circumspecte omnia gerentes ut omnes qui eorum bonam conversationem viderint glorificent Deum qui in celis est