Wortlaut-Übereinstimmungen mit: — NOY : 644.7368 — AMI : 141.3868 — ABB : 23.4719 — UPS : 7.9275 — 8 : 5.2045
Themen-Verweise zu Übersichten und verwandten Texten
Etw. Varianten
Abweichungen (außer rein orthogr.) der nächst verwandten Texte
Anmerkungen zum Inhalt
⁋Odo miseratione divina Tusculanus Episcopus Apostolicæ Sedis Legatus¶ ⁋omnibus præsentis paginam inspecturis in Domino salutem æternam
quæ ad receptionem pauperum et et infirmorum esse dignoscitur instituta sub habitus religiosi velamine ibi viverent nullam tamen regulam haberent vel alicujus ordinis observantiam debite profiterentur quare nobis fuit humiliter supplicatum ut cum plures fratrum domus ipsius ad observationem institutionum Regularium cæterarum domorum suæ consimilium desiderant se adstringi ut exinde prædicta domus in spiritualibus simul et temporalibus plurimum susciperet incrementum providere sibi super hoc paterna sollicitudine curaremus Ea propter dilecti nobis in Christo GARINUS Belvacensis Archidiaconus et Frater VINCENTIUS Subprior in domo Fratrum Prædicatorum Belvacensium quibus vices nostras commisimus in hac parte nimirum de circumspectionis eorum industria plenam in Domino fiduciam obtinentes juxta mandati nostri tenorem accedentes ad locum et habentes præ oculis solum Deum inquisita rei veritate diligentius et inventa requisito nihilominus consensu Fratrum atque Sororum omnium et obtento consideratis insuper circumstantiis quæ circa hoc fuerant attendendæ statuerunt ibidem vice nostra regularem observantiam quæ in domo Dei Noviomensi provide fuisse noscitur instituta Verumtamen quia vinum novum in utres veteres missum facile perit et pannus novus ac rudis assutus veter quandoque pejorem scissuram facit ipsis prædictis Fratribus atque Sororibus prudenter morem gerentes ne novitatis eos austeritas nimia deterreret ad ipsorum petitionem habitum suum pristinum utpote Religionis honestatijam fere satis congruentem et consonum paucis tamen in melius prout allis expedire visum est immutatis eisdem reliquerunt Ipsius autem Regulæ tenor qum ex omnium consensu spontanee susceperunt talis est Deum timete et mandata ejus observate Super omnia diligatur deus Unanimes habitetis in domo et sit vobis cor unum et anima una in deo et non dicatis aliquid proprium sed sint vobis omnia communia et distribuatur unicuique vestrum a magistro vestro victus et tegumentum non equaliter omnibus quia alius aus aliis verb alio infirmior sed juxta sententiam actuum apostolorum prout unicuique opus fuerit
Si quis ingredi in domum voluerit per annum probabitur in habitu seculari Anno peracto si domus ei placuerit vel si talis fuerit ejus conversatio quod non debeat reprobari in congregatione fratrum recipiatur Antequam induatur habitu religionis istius jurabit quod nec per se nec per alium dederit aut promiserit aut indebitum servitium fecerit per quod istius domus ingressum speraverit optinere Convivium autem quod in tali ingressu fieri solet nullus quasi debitum exigat Sed in ejus qui recipitur arbitrio relinquatur de electione magistri am Rand Unus ex presbiteris eligatur in magistrum communi assensu capituli vel partis sanioris cui omnes obediant in christo Ipse vero magister nichilominus domino episcopo folgt Rasur wovon? tamquam Christo tenebitur obedire De consilio autem magistri et partis sanioris capituli procurator exteriorum sive vir sive mulier eligetur et nummos custodiat Si tamen ydoneus fuerit vel ydonea Alioquin alia persona eligatur ad hoc ydonea Similiter de consilio fratrum magister unam de sororibus instituat quam viderit magis ydoneam et honestam que presit sororibus et ancillis et eas ordinet ad servitium pauperum et disciplinet et hec poterit loqui in mensa scilicet de nccessarijs et cum silentio Computabitur autem semel in anno ad minus de expensis et receptis omnibus coram Magistro et Consilio Domus Magister et procurator nichil grande agant nisi de communi consilio domus utpote hereditatem vendere emere seu alienare seu quempiam in fratrem vel sororem recipere Quicumque horas canonicas noverit sive clericus sive laicus fuerit eas horis statutis persolvat et maxime sacerdotes Nam cum ceteris poterit radiert de statutis horis ad consilium magistri dispensari folgt am Rand v anderer Hd pote ? Qui vero noverit horas beate virginis marie eas decantet Qui tantum septem Psalmos Pœnitentiales eos decantet pro matutinis In principio antequam incipiat septem psalmos illos dicet Pater Noster et Deus in adjutorium cum Gloria Patri In fine vero septem psalmorum dicet Kyrie eleison Christe eleison Kyrie eleison et Pater noster et in fine Dominicæ orationis scilicet Pater noster per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum Domine exaudi orationem meam Benedicamus Domino Fidelium animæ Qui vero tantum noverit Miserere mei Deus pro eadem hora septies decantabit eodem ordine quo septem psalmi persolvuntur pro cæteris vero sex horis Miserere mei Deus semel dicetur eodem ordine quo supra Qui autem tantum noverit orationem Dominicam pro matutinis dicet viginti quinque et totidem AVE MARIA pro cæteris vero sex horis septem ordine supradicto et iis præmittant ad Matutinas et ad Primam et ad Completorium Credo in Deum Hoc autem caveatur omnino ut nullus dum psallatvandHd zu verb interrumpat orationem suam Quod si fecerit super hoc übdZ nachgetragenconfiteatur Provideatur autem ut in tempore probationis qui nescierit discat pater noster et Credo in deum et Miserere mei deus et ave maria Pro singulis fratribus et sororibus defunctis singuli sacerdotes domus tres missas persolvantcum totidem commendationibus et vigiliis cum ix lectionibus Quilibet clericus conversusunum psalterium decantet conversi et converse qui septem psalmos sciunt tantum eos decantent septies qui tantum scierit Miserere mei deus quinquaginta decantabit qui vero tantum pater noster noverit centum quinquaginta dicat Nullus in oratorio domus loquatur nisi de hiis que ad officium ecclesie pertinent et cum extraneis pauca In quo semper sit lumen ante corpus domini Post completorium nullus in dormitorio loquatur nisi magister vel magistra vel cui ipsi preceperint cum hospitibus Na de matutinie Ad matutinas omnes volumus interesse nisi quem infirmitas excusabit Qui tamen hoc in sequenti fatebitur capitulo Omnes sub uno tempore cubitum eant exceptis hijs qui variis deputantur officiis Similiter de dormitorio non exeant nisi sub uno nichilominus tempore de capitulo Singulis septimanis ad minus capitulum teneatur die et hora qua magister domui viderit expedire Privatas disciplinas singuli singulas accipiant in ebdomada nullus autem amplius presumat nisi de voluntate magistri Magister capitulum teneat ante quem see invicem proclament zelo justicie et fraterne dilectionis affectu Si quis autem clamorem in se factum deprehensus fuerit egre ferre in sequenti capitulo a deprehensore clamatus super hac offensa graviter puniatur De criminibus et de offensis magistri extra capitulum tractabitur Qui secreta capituli revelare presumpserit si verb super hoc convictus fuerit excommunicetur Excommunicati talis est pena ad terram comedet panem et aquam cum solo pulmento Strich donec ad voluntatem magistri super hac offensa satisfecerit Nullus cum eo loquatur nisi qui ei servierit et qui pro necessitate corporis et anime ad eum missus fuerit In accipiendis disciplinis que pro culpis infligentur iste servabitur ordo Si presbiter fuerit vel clericus coram omnibus presbiteris et clericis puniatur Laici vero coram omnibus fratribus tantum Si vero mulier fuerit ducatur seorsum in partem coram cunctis mulieribus omnibus viris exclusis disciplinanda In capitulum non veniant decrepiti et ydiote nisi de jussu magistri de Confessio Confessiones sanorum in loco eminentiori templi ab ortu solis usque ad occasum recipiantur Viri et mulieres separatim dormiant et reficiantur Nullatenus liceat viris ingredi habitacula mulierum nec mulieribus mulie danach Rasur darüber bus virorum sine teste a magistro sibi designato Viri in braccis et camisiis dormiant mulieres in camisiis In dormitorio sacerdotum nullus dormiat extraneus nisi qui sacerdos vel clericus fuerit et bone et honeste opinionis In dormitorio vero fratrum clerici et laici dormiant de licentia tamen magistri In dormitorio vero sororum nulle nisi converse dormiant Antequam infirmus recipiatur peccata confiteatur et si necesse fuerit religiose communicetur postea ad lectum ducatur et ibi quasi dominus domus cotidie antequam fratres comedant caritative reficiatur aus reficiantur verb Et quicquid in ejus desiderium venerit si tamen inveniri poterit quod non sit ei contrarium secundum posse domus ei queratur donec sanitati restituatur Et nequis sanitati restitutus pro nimis festina recessione recidivum patiatur septem diebus in domo sanus si voluerit sustentetur Infirmi autem nunquam sint sine vigili li übdZ custodia Infirmarie domus segregentur ita ut presbyteri proprpriam habeant Conversi suam converse suam Qui omnes cum infirmantur secundum dispositionem magistri custodiam habeant et ministrabitur eis prout cuique opus fuerit Dominica die Die martis Die Iovis temporibus oportunis carnibus poterunt vesci tam fratres quam sorores Si autem sollempnitas dominice nativitatis vel circumcisionis vel apparitionis vel beate virginis marie aut omnium sanctorum vel patroni ecclesie vel dedicationis ejusdem secunda vel quarta feria evenerit similiter poterunt vesci carnibus aliis diebus communiter a carnibus abstineant In conventu pulmentum fratres habeant cum uno solo ferculo aliquando tamen poterunt uti caseo fructu herbis crudis et hiis similibus Dabitur eis mensura vini cervisie vel alterius poculi secundum quod magister et consilium domus viderint tempori convenire Caveatur omnino ab omnibus nequis ad mensam afferat quod manducet et dum refectus fuerit non presumat de mensa aliquid asportare de lectione legenda in prandio In refectorio cotidie sacra lectio legatur ad prandium et ad cenam ubi nullus loquatur nisi qui preest qui legit et qui ministrat et tunc cum silentio Extra domum suam nullus silentio ligabitur In grangiis simili modo silentium obsevetur Strich in refectorio dum fratres comedunt operarii et familie non comedant de vestibus Nullus tincta habeat vestimenta exceptis cappis de choro et almuchiis de sargio quibus in Ecclesia Sacerdotes utuntur Nullus quoque Frater aut Soror pellibus silvestribus induatur Fratres habeant scapularia longa tunicas clausas ante et retro Sorores autem vela nigra grossa poterunt etiam habere succamas talares aliquantulum largas ad ministrandum pauperibus Quicumque nova vestimenta vel calciamenta accipere voluerit reddat vetera nota sup Nemo de domo exeat nisi de licentia Magistri vel ejus qui in loco ipsius erit nec in villa comedat nisi de licentia eiusdem Extra villam nullus Fratrum et Sororum exeat sine cappa et sine comite a Magistro sibi designato Cum scapulariis nemo exeat ultra destinatos terminos a Magistro Magister in supradictis observantiis cum Fratribus et Sororibus ad tempus poterit dispensare cum viderit eis expedire nota Si frater vel soror in fratrem vel sororem manum miserit violentam septem diebus continuis jejunet et comedet ad terram et postea tamquam excommunicatum vel excommunicatam se gerat donec absolutionem receperit ab eo qui absolvere potest Interim autem vitetur ab omnibus secundum quod in canone permittitur Si frater vel soror sanguinem fuderit vel enormiter aliquem vel aliquam leserit eiciatur de domo vel arbitrio magistri et consilio domus gravissime puniatur nota Siquis frater vel soror proprietatem habuerit in morte sua et vivens magistro suo non ostenderit nullum divinum officium pro ipso vel pro ipsa agatur sed quasi excommunicatus vel excommunicata sepeliatur Et si vivens proprietatem habuerit et postea illa pecunia super illum fratrem vel sororem inventa fuerit quadraginta diebus penitentiam agat comedens in terram Interim ieiunans omni sexta feria in pane et aqua Si vero homicidium fecerit vel incendium vel furtum vel adulterium vel peccatum contra naturam et super hoc convincatur a domo eiciatur In omnibus autem supra dictis Ordinatio licet ad petitionem illius domus prout expedire viderit addere substrahere vel mutare Ut ergo Regula hæc prædicta in dicta domo valeat in perpetuum ab omnibus observari auctoritate qua fungimur eamdem confirmamus Et ut nunquam in posterum hujus facti memoria oblivionis rubigine deleatur præsentem paginam sigilli nostri munimine roboravimus Actum anno Domini Millesimo ducentesimo quadragesimo sexto mense Septembris