◀Die ältesten Regeln mittelalterlicher Hospitäler
Krankenaufnahme mit Beichte und Kommunion und dann Pflege quasi dominusLink zum Gesamttext
Varianten und Anmerkungen
De recipiendis infirmis et seruiendis Cum igitur uenerint infirmi uel deportati fuerint in domum sancti spiritus tali modo suscipiantur primo de peccatis suis presbytero confiteantur et religiose communicentur et postea ad lectum deportentur et ibi quasi domini secundum posse domus omni die ante quam fratres eant pransum caritariue reficiantur Et dominicis diebus sacerdotes et clerici fratres et sorores cum processione in domo sancti spiritus pergentes missam uel epistolam et euangelium tantum dicatur hora autem prandij pauperum et hora cene campana pulsetur ad cuius sonitum fratres qui non sunt in operibus statim occurrant et deuote serviant
De indumentis pauperum Pauperes in yeme laneis uestibus a festo omnium sanctorum usque ad nathalem domini et in estate a pentecostes usque ad festum sancti Johannis adminus xl de pannis ueteribus fratrum et eciam infirmorum uestiantur Hanc autem helemosinam Magister cum consilio duorum fratrum semper indigentibus secundum caritatem dei non specialem affectum uel amorem largiatur De pauperibus requirendis Pauperes infirmi per uicos una die cuiuslibet hebdomade et per plateas querantur et in domum sancti spiritus deferantur et cura eorum diligentissime habeatur De orphanis nutriendis et fœminis pregnantibus Orphani infantes proiecti pro posse domus nutriantur et pauperes femine pregnantes gratanter suscipiantur et eis caritatiue ministretur De servicio pauperum Sorores infirmis hospitalis die martis capita die iouis pedes abluant et linteamina quando precipietur eis abluant De hospicio Communes pauperes qui in domo hospitalis sancti spiritus hospitari uoluerint pro posse domus libenter suscipiantur De religiosis suscipiendis Si aliquis religiosus ad hospitandum in eadem domo siue in domibus nostris uenerit quasi seruus dei benigne suscipiatur et caritatiue illi subministretur De hospitio magnatum Si uero aliqua magna persona fuerit speciale sibi hospicium preparetur et secundum possibilitatem domus ei reuerenter seruiatur De peccatricibus suscipiendis Mulieres peccatrices quecumque pro conseruanda castitate in domo sancti spiritus de Roma per septimanam sanctam uoluerint habitare usque post octavas pasche sine ulla contradictione concedatur eis
Et in ea obedientia ubi magister hospitalis concesserit cum venerit ibi infirmus ita recipiatur primum peccata sua presbitero confessus religiose communicetur et postea ad lectum deportetur et ibi quasi dominus secundum posse domus omni die antequam fratres eant pransum caritative reficiantur et in cunctis dominicis diebus epistola et evangelium in ea domo cantetur et cum processione aqua benedicta aspergatur