◀Die ältesten Regeln mittelalterlicher Hospitäler

Eintritt

Link zum Gesamttext

Varianten und Anmerkungen

|:I:|tem Siquis de novo ad fraternitatem huius domus se contulerit : per annum et unum diem in probatione sit . Quibus finitis . si deinceps remanere in fraternitate domus pro certo duxerit : professionem faciat . et deinceps ei exire non licebit . Si vero postea mutata sententia exire voluerit : nichil de rebus suis allatis recipiet . Si vero finito predicto termino in fraternitate domus non remanere secum definierit . omnibus rebus suis receptis eat quo voluerit . Preterea si mores et conversatio eius magistro domus et eius consilio non placuerit : non remanebit etiam si voluerit .

Brugge/Bruges, Hospital St. Jan, Regula et ordo, 1188.01 (Erstfassung mit erwarteten Nachträgen)

Statuimus itaque quod quicumque divina inspiratione tractus in eadem domo se Deo famulaturum obtulerit non prorsus ad obedientiam recipiatur nisi quatuor mensibus tamquam novicius inter fratres et sorores conversando probetur et laborem domus modumque vivendi experiatur Tunc demum si procuratori domus et reliquis fratribus cum sacerdote curam fratrum et sororum in spiritualibus gerente et quatuor sororibus ad hoc pre ceteris consilio fratrum in rebus disponendis intersint unicorditer placuerit seculo et propriis ac proprie voluntati renunciet votum continencie sub stola in manu sacerdotis deponat jugum obediencie super se tollat

Bruxelles/Brussel, Hospital S. Jean, Vita et mores, 1211.10

Item Siquis de novo ad fraternitatem huius domus se contulerit per annum et unum diem in probatione sit Quibus finitis si deinceps remanere in fraternitate domus pro certo duxerit professionem faciat et deinceps ei exire non licebit Si vero post professionem factam exire voluerit nichil de rebus suis allatis recipiet Si vero finito predicto termino in fraternitate domus non remanere secum definierit omnibus rebus suis receptis eat quo voluerit Preterea si mores et conversatio eius magistro domus et eius consilio non placuerit non remanebit etiam si voluerit

Brugge/Bruges, Hospital St. Jan, Regula et ordo (Interlinearbearbeitung), nach 1188.01

tem siquis de novo ad fraternitatem huius domus se contulerit per annum et unum diem in probatione sit Quibus finitis si deinceps remanere in fraternitate domus pro certo duxerit professionem faciat et deinceps ei exire non licebit Si vero post professionem factam exire voluerit nichil de rebus suis allatis recipiet Si vero finito predicto termino in fraternitate domus non remanere secum definierit omnibus rebus suis receptis eat quo voluerit Preterea si mores et conversatio eius magistro domus et eius consilio non placuerit non remanebit etiam si voluerit

Brugge/Bruges, Hospital St. Jan, Regula et ordo, nach 1188.01 (Neufassung)

Item Siquis de nouo ad fraternitatem huius domus se contulerit per annum et unum diem in probatione sit quibus expletis si perseuerare noluerit omnibus rebus suis receptis eat quo uoluerit finito uero eadem termino si uoluerit permanere faciat professionem et ulterius non licebit ei exire quod si facta professione exierit nichil de rebus suis allatis recipiet preterea si mores et conuersatio eius magistro domus et eius consilio non placuerit non remanebit etiam si uoluerit

Gent/Gand, Hospital St. Jan, Regula et ordo, 1196

Item si quis de nouo ad fraternitatem huius domus se contulerit per annum et unum diem in probacione sit quibus finitis si deinceps manere in fraternitate domus pro certo duxerit professionem faciat et deinceps ei exire non licebit Si uero post professionem factam exire uoluerit nichil de rebus si allatis recipiet Si uero finito termino predicto in fratrernitate domus non manere secum diffinierit omnibus rebus suis receptis solutis expensis eat quo uoluerit Preterea si mores et conuersatio eius magistro domus et eius consilio non placuerit non remanebit eciam si uoluerit

Lübeck, Heilig-Geist-Hospital, regula et ordo, 1263

We sic van luden in de broderscab geft desses huses, en iar vnde enen dach wese he hier in der besokinge: went de tit is vmme komen, wil he vort bliuen in der broderscob des huses, so do he horsum, dar na en mot he nicht utvaren: wil he, na deme dat he horsum heft gedan, nicht bliuen, sines godes, dat he dar heft gebrocht, geft (men) eme nicht weder: wil he ouer nicht bliuen, wen he sine tit heft besocht er deme horsum, alle sin govt scal he weder hebben, he gelde de cost, vnde vare, wor he wille. Dar vmme, efte deme mester des huses vnde sime rade sine sede vn dont nicht behaget, he blift in deme hus nicht, al ne wolde he wol gerne bliuen:

Lübeck, Heilig-Geist-Hospital, orde vnde leuent, 1263

Ieper/Ypres, Hospital Nôtre-Dame, Li ordinance et li pourveance sour lestat et sour le maniere dou vivre de chiaus qui serviront en lospital, 1268.09

Item si quis de nouo ad fraternitatem huius domus se contulerit per annum et vnum diem inprobacione sit quibus finitis si deinceps manere in fraternitate domus pro certo duxerit professionem faciat et deinceps ei exire non licebit Si uero post professionem factam exire voluerit nichil de rebus suis allatis recipiet Siuero finito termino predicto infratrernitate domus non manere secum diffinierit omnibus rebus suis recepts solutis expensis eat quo voluerit preterea si mores et conuersatio eius magistro domus et eius consilio non placuerit non remanebit eciam si uoluerit

Lübeck, Heilig-Geist-Hospital, Regula et ordo, 1294 Sabbato karitatis dei

Item siquis de nouo ad fraternitatem huius domus se contulerit per annum et unum diem in probatione sit Quibus finitis si deinceps manere in fraternitate domus pro certo duxerit professionem faciat et deinceps ei exire non licebit Si vero post professionem factam exire voluerit nichil de rebus suis allatis recipiet Si vero termino finito predicto in fratrernitate domus non manere secum diffinierit omnibus rebus suis receptis solutis expensis eat quo voluerit Preterea si mores et conuersatio eius magistro domus et eius consilio non placuerit non remanebit eciam si uoluerit

Kiel, Heilig-Geist-Hospital, Regula et ordo, 1301