◀Die ältesten Regeln mittelalterlicher Hospitäler
Fornicatio => am Boden essen + SchlägeLink zum Gesamttext
Varianten und Anmerkungen
|:I:|tem . Eodem modo sedebit ad comedendum . et simili cibo siquis fratrum vel sororum carnali commixtione se polluerit . et inde convictus fuerit . sed per vi septimanas unaquaque septimana tribus diebus . Feria ii iiii et vi . Primo tamen sivir fuerit denudatus usque ad bracas geniculando ante magistrum bene flagellabitur coram fratribus . Sivero femina fuerit denudatis scapulis flagellabitur coram aliis sororibus . Quod si diabolo suadente secundo in simile delictum inciderit : eadem pena punietur . Sivero tercio ad similem excessum redierit . vel infantem genuerit . expelletur . non rediturus nisi penitentia sua mediante et precibus talium virorum quibus deferri oporteat misericordiam consecutus fuerit .
Quod si quis fornicationis reus inventus fuerit eliminatus per annum et sex ebdomadas omni beneficio et consolatione domus privabitur Tunc denique si defleto excessu correctus humiliter redierit in gratiam recipiatur Si vero pertinax infra hunc terminum veniam petere neglexerit secundo anno et aliis sex ebdomadibus excludetur Similiter et tercio si tamen infra veniam humiliter non requisierit Quod si nec tercio anno contritus fuerit sine spe recuperandi proscribetur
Item si quod adsit contingat instingente dyabolo aliquam sororum predictarum pollui conjunctione carnali illa sedebit in refectorio ad terram comessura panem super oram palii sui quattuor diebus videlicet feria quarta et feria sexta unius ebdomade et eisdem feriis alterius ebdomade sequentis et flagellabitur ab omnibus sororibus per septem septimanas qualibet septimana ter super nudis scapulis genibus flexis videlicet a priorissa vel ejus locum tenente primo deinde a qualibet sorore
Ac si aliquis frater quod utinam nunquam eveniat peccatis exigentibus ceciderit in fornicationem si occulte peccaverit occulte peniteat et jungatur sibi penitencia congrua Si autem conprehensus et publicatus pro certo fuerit in eadem villa in qua facinus perpetraverit die dominica post missas quando populus ab ecclesia egressus fuerit videntibus cunctis exuatur et a mag·istro suo clerico si clericus fuerit qui peccaverit verberetur Si vero laycus fuerit a clerico vel ab eo cui clericus injunxerit cor-rigiis vel virgis durissime flagelletur et verberetur ac de omni societate nostra expellatur postea vero si deus cor illius illustraverit et ad domum pauperum reversus fuerit atque se reum et peccatorem atque legis Dei transgressorem confessus fuerit et emendationem promiserit recipiatur et penitentia digna sibi inponatur et per annum integrum in loco extranei teneatur Et in hoc spatio videant fratres satisfactionem suam postea faciant quod melius sibi videbitur
De fratribus in fornicatione lapsis Siquis fratrum uel siqua soror deprehendatur in fornicatione uolumus ipsum includi in carcerem et per annum ibi habitet omni occasione remota et uita sua sit talis Sexta feria in pane et aqua ieiunet et per totum annum non presumat carnes manducare nec uinum potare Et post annum si inventus fuerit castigatus et bonis moribus ornatus secundum arbitrium presidentis in conventum cum ceteris fratribus redeat Ita fiat in prima uice et si secunda deprehendatur per duos annos fiat sicut superius est relatum Et si forte quod deus auertat tali facinore fuerit iterum deprehensus omni uita sua absque remedio ibi habitet Feria sexta intra octavas nathalis domini licentiam habeat bibendi uinum et si opus fuerit infra octavas pache similiter Si etiam festiuitas omnium sanctorum euenerit in vj feria quorum uigilia v feria celebratur in pane et aqua liceat ei uti cibis conditis in ipsa festiuitate Et sit in potestate preceptoris cum consilio capituli aliquando si necesse fuerit penam mitigare
Item Eodem modo sedebit ad comedendum et simili cibo siquis fratrum vel sororum carnali commixtione se polluerit et inde convictus fuerit sed per vi septimanas unaquaque septimana tribus diebus Feria ii iiii et vi Primo tamen sivir fuerit denudatus usque ad bracas geniculando ante magistrum bene flagellabitur coram fratribus Sivero femina fuerit denudatis scapulis flagellabitur coram aliis sororibus Quod si diabolo suadente secundo in simile delictum inciderit eadem pena punietur Sivero tercio ad similem excessum redierit vel infantem genuerit expelletur non rediturus nisi penitentia sua mediante et precibus talium virorum quibus deferri oporteat misericordiam consecutus fuerit Si vero secundo infantem genuerit absque ulla spe reveniendi expelletur
Item Eodem modo sedebit ad comedendum et simili cibo et potu siquis fratrum vel sororum carnali commixtione se polluerit et inde convictus fuerit sed per septem septimanas unaqueque septimana tribus diebus Feria secunda quarta et sexta Primo tamen sivir fuerit denudatus usque ad bracas geniculando ante magistrum bene flagellabitur coram fratribus Si femina fuerit denudatis scapulis flagellabitur coram aliis sororibus Quod si diabolo suadente secundo in simile delictum inciderit eadem pena punietur Sivero tercio ad similem excessum redierit vel infantem genuerit expelletur non rediturus nisi penitentia sua mediante et precibus talium virorum quibus deferri oporteat misericordiam consecutus fuerit Si vero secundo infantem genuerit absque ulla spe revertendi expelletur
Item Siquis super fornicatione conuictus fuerit intra quadraginta dies omni feria iia feria iiiia et sabbato in pane et aqua feria iiia et feria ua in cibo quadragesimali ieiunabit et ad terram sicut predictum est sedebit Primo tamen si uir fuerit denudatus usque ad bracas geniculando ante magistrum bene flagellabitur coram fratribus si uero femina nudato capite flagellabitur coram sororibus quod si iterum in simile delictum inciderit simili pena punietur siuero diabolo suadente tercio in simile flagitium inciderit absque miseratione foras expelletur
Item eodem modo sedebit ad comedendum et simili cibo et potu Si quis fratrum uel sororum carnali commixcione se polluerint et inde conuicti fuerint per septem septimanas unaquaque septimana tribus diebus feria secunda quarta et sexta primo tamen si uir fuerit denudatus usque ad bracas genitulando ante magistrum bene flagellabitur coram fratribus si femina fuerit denudatis scapulis flagellabitur coram aliis sororibus
Et se ancuns daus carnelment as-samblent entraus ou avoec estraingne persone sil ni a enfant qui de ce sera convencus il perdra se maison un an et si enfant ia à tous jours le perdra .
Idem eodem modo sedebit ad comedendum et simili cibo et potu Siquis fratrum vel sororum carnali commixtione se polluerint et inde conuicti fuerint per septem septimanas unaquaque septimana tribus diebus feria secunda iiija et vja penitentiam agent Primo tamen si vir fuerit denudatus vsque ad bracas genitulando ante magistrum bene flagellabitur coram fratribus Si femina fuerit denudatis scapulis flagellabitur coram aliis sororibus